[POMPONIUS libro uicensimo septimo ad Sabinum. ] §12.1.3.prCum quid mutuum dederimus, etsi non cauimus, ut aeque bonum nobis redderetur, non licet debitori deteriorem rem, quae ex eodem genere sit, reddere, ueluti uinum nouum pro uetere: nam in contrahendo quod agitur pro cauto habendum est, id autem agi intellegitur, ut eiusdem generis et eadem bonitate soluatur, qua datum sit.
[蓬波尼乌斯,载《萨宾评注》第二十七卷] 当我们提供某物作为消费借贷时,即使我们没有明文约定应当向我们返还同样好的东西,债务人也不得返还同一种类中质量较差的物,例如以新酒替代陈酒。 因为在缔结契约时,当事人所意图的事项应当被视为已明文约定;而当事人所意图的内容,应被理解为是以与给付时同一种类且相同质量的物进行清偿。