[CELSUS libro quinto digestorum. ] §12.1.32.prSi et me et Titium mutuam pecuniam rogaueris et ego meum debitorem tibi promittere iusserim, tu stipulatus sis, cum putares eum Titii debitorem esse, an mihi obligaris? subsisto, si quidem nullum negotium mecum contraxisti: sed propius est ut obligari te existimem, non quia pecuniam tibi credidi (hoc enim nisi inter consentientes fieri non potest): sed quia pecunia mea ad te peruenit, eam mihi a te reddi bonum et aequum est.
[凯尔苏斯,载《学说汇纂》第五卷] 如果你向我和提图斯两人请求借款,而我命令我的债务人向你做出承诺,你因以为他是提图斯的债务人而与他进行了口头答允,那么你是否对我负有债务? 我有所迟疑,因为你确实未与我结成任何交易;但更妥当的是,我认为你负有义务,这并非因为我把钱贷给了你(因为除非在合意者之间,否则这是不能发生的),而是因为我的钱到了你手里,由你将它返还给我,是善且衡平的。