[IDEM libro trigensimo primo ad edictum. ]
[同上,载《告示注解》第三十一卷] 关于借贷的金钱,已确立了某些特殊的规则。
§12.1.15.prSingularia quaedam recepta sunt circa pecuniam creditam. nam si tibi debitorem meum iussero dare pecuniam, obligaris mihi, quamuis meos nummos non acceperis.
因为,如果我命令我的债务人向你支付金钱,即使你没有收到我的硬币,你也要对我承担债务。
quod igitur in duabus personis recipitur, hoc et in eadem persona recipiendum est, ut, cum ex causa mandati pecuniam mihi debeas et conuenerit, ut crediti nomine eam retineas, uideatur mihi data pecunia et a me ad te profecta.
因而,在两人之间得到承认的规则,在同一人之间也应当得到承认:即,当你因委任的原因而欠我金钱,且双方约定你以借贷的名义予以保留时,该金钱即被视为已被支付给我、并由我向你支付。