[ULPIANUS libro uicensimo quinto ad edictum. ] §11.7.8.prOssa quae ab alio illata sunt uel corpus an liceat domino loci effodere uel eruere sine decreto pontificum seu iussu principis, quaestionis est: et ait Labeo exspectandum uel permissum pontificale seu iussionem principis, alioquin iniuriarum fore actionem aduersus eum qui eiecit.
[乌尔比安,《告示评注》第二十五卷]对于他人运入的骨骼或尸体,土地所有者在未经神官决定或皇帝命令的情况下,是否允许将其掘出或移走,这是一个值得讨论的问题。 拉贝奥认为,应当等待神官的许可或皇帝的命令,否则将对移走之人提起侵害诉权。
§11.7.8.1Si locus religiosus pro puro uenisse dicetur, praetor in factum actionem in eum dat ei ad quem ea res pertinet: quae actio et in heredem competit, cum quasi ex empto actionem contineat.
如果神圣场所被作为清净场所出售,大法官将针对他向该事务的相关人授予事实诉权。 此诉权亦适用于继承人,因其包含了准买主诉权的内容。
§11.7.8.2Si in locum publicis usibus destinatum intulerit quis mortuum, praetor in eum iudicium dat, si dolo fecerit et erit extra ordinem plectendus, modica tamen coercitione: sed si sine dolo, absoluendus est.
如果有人将死者运入供公用的场所,若他是故意为之,大法官将对其提起审判,且应当在非常程序中受到惩处,但仅限于适度的强制手段;但若无故意,则应当予以释放。
§11.7.8.3In hac autem actione loci puri appellatio et ad aedificium producenda est.
此外,在此诉权中,“清净场所”这一名称也应当扩展适用于建筑物。
§11.7.8.4Nec solum domino haec actio competit, uerum ei quoque, qui eiusdem loci habet usum fructum uel aliquam seruitutem, quia ius prohibendi etiam hi habent.
此诉权不仅属于所有者,也属于对同一场所享有用益权或某种地役权的人,因为这些人也享有禁止权。
§11.7.8.5Ei, qui prohibitus est inferre in eum locum, quo ei ius inferendi esset, in factum actio competit et interdictum, etiamsi non ipse prohibitus sit, sed procurator eius, quia intellectu aliquo ipse prohibitus uidetur.
对于被禁止向其有权运入的场所运入死者的人,即使被禁止的并非其本人而是其代理人,他也享有事实诉权和占有命令,因为在某种解释上,他本人已被视为受到禁止。