[IDEM libro uicensimo quinto ad edictum. ] §11.7.20.prNeratius quaerit, si is, qui dotem dederat pro muliere, stipulatus est duas partes dotis reddi, tertiam apud maritum remanere, pactus sit, ne quid maritus in funus conferret, an funeraria maritus teneatur.
[同上,著《告示注释》第二十五卷] 内拉蒂乌斯问:如果为妇女给付嫁妆的人约定,嫁妆的三分之二应当退还,三分之一留给丈夫,并且合意约定丈夫不为葬礼承担任何费用,那么丈夫是否要承担殡葬诉讼的责任?
et ait, si quidem ipse stipulator mulierem funerauit, locum esse pacto et inutilem ei funerariam fore: si uero alius funerauit, posse eum maritum conuenire, quia pacto hoc publicum ius infringi non possit.
他说:如果约言人自己安葬了该妇女,那么合意是可以适用的,殡葬诉讼对他而言将是无用的;但如果是由其他人安葬的,该人则可以起诉丈夫,因为这一公法是不可能通过私下合意来侵害的。
quid tamen si quis dotem hac lege dederit pro muliere, ut ad ipsum rediret, si in matrimonio mortua esset, aut quoquo modo soluto matrimonio? numquid hic in funus non conferat? sed cum dos morte mulieris ad eum peruenerit, potest dici conferre eum.
然而,如果有人为妇女给付嫁妆,并附带以下条款:若她在婚姻存续期间死亡,或婚姻以任何方式消灭,嫁妆都应返还给他自己,那么又当如何? 在此情形下,他难道不应为葬礼承担费用吗? 但是,由于嫁妆因妇女的死亡而归属于他,可以认为他应当承担费用。
§11.7.20.1Si maritus lucratur dotem, conuenietur funeraria, pater autem non.
如果丈夫获得了嫁妆,他将被提起殡葬诉讼,而父亲则不会。
sed in hunc casum puto, si dos, quia permodica fuit, in funus non sufficit, in superfluum in patrem debere actionem dari.
但在这种情况下,我认为,如果因为嫁妆过于微薄而不敷葬礼之用,对于不足的部分,应当允许对父亲提起诉讼。
§11.7.20.2Cum mater familias decedit nec est eius soluendo hereditas, funerari eam ex dote tantum oportet.
当家母去世且其遗产无偿债能力时,必须仅从嫁妆中提取资金来安葬她。
et ita Celsus scribit.
塞尔苏斯也是这样写的。