[ULPIANUS libro uicensimo quinto ad edictum. ] §11.7.14.prEt si quis impediat eum qui emit, quo minus ei res tradantur, praetorem interuenire oportere tuerique huiusmodi factum si quid impediat quo minus ei res uenditae tradantur.
[乌尔比安,《告示评述》第二十五卷] 又若有人阻碍买受人,使其不能获得物的交付,且有任何妨碍已售物交付给他的情况,裁判官应当介入并保护此类行为。
§11.7.14.1Si colonus uel inquilinus sit is qui mortuus est nec sit unde funeretur, ex inuectis illatis eum funerandum Pomponius scribit et si quid superfluum remanserit, hoc pro debita pensione teneri.
若死者是佃农或租户,且无埋葬费用的来源,彭波尼乌斯写道,应当从其携入及运入之物中支付其葬礼费用,若有剩余,则应作为所欠租金予以留置。
sed et si res legatae sint a testatore de cuius funere agitur nec sit unde funeretur, ad eas quoque manus mittere oportet: satius est enim de suo testatorem funerari, quam aliquos legata consequi.
但即使由于其葬礼正在处理的遗言人已将物遗赠,且无埋葬费用的来源,也应当对此类物下手;因为遗言人以自己的财产被埋葬,比起其他人获得遗赠,是更为合理的。
sed si adita fuerit postea hereditas, res emptori auferenda non est, quia bonae fidei possessor est et dominium habet, qui auctore iudice comparauit.
但若此后继承被接受,该物不应从买受人处夺走,因为他是善意占有者并拥有所有权,他是经法官许可而购买的。
legatarium tamen legato carere non oportet, si potest indemnis ab herede praestari: quod si non potest, melius est legatarium non lucrari, quam emptorem damno adfici.
然而,若继承人能使受遗赠人免受损失,则受遗赠人不应当失去遗赠;但若不能,则受遗赠人未获利益,比起买受人遭受损失,是更好的。
§11.7.14.2Si cui funeris sui curam testator mandauerit et ille accepta pecunia funus non duxerit, de dolo actionem in eum dandam Mela scripsit: credo tamen et extra ordinem eum a praetore compellendum funus ducere.
若遗言人将自己的葬礼事宜委托给某人,而该人在接受金钱后未举行葬礼,梅拉写道,应当对其提起欺诈诉讼;但我认为,裁判官亦应通过非常程序强迫其举行葬礼。
§11.7.14.3Funeris causa sumptus factus uidetur is demum, qui ideo fuit ut funus ducatur, sine quo funus duci non possit, ut puta si quid impensum est in elationem mortui: sed et si quid in locum fuerit erogatum, in quem mortuus inferretur, funeris causa uideri impensum Labeo scribit, quia necessario locus paratur, in quo corpus conditur.
只有为了举行葬礼而支出、且无此则葬礼无法举行之费用,才被视为因葬礼而支出的费用,例如,为运出死者遗体所支出的费用。 但拉贝奥写道,若为运入死者遗体的场所而支出了任何费用,这也应被视为因葬礼而支出的费用,因为安置遗体的场所是必须准备的。
§11.7.14.4Impensa peregre mortui quae facta est ut corpus perferretur, funeris est, licet nondum homo funeretur: idemque et si quid ad corpus custodiendum uel etiam commendandum factum sit, uel si quid in marmor uel uestem collocandam.
为将死于异乡者的遗体运回而支出的费用属于葬礼费用,即使该人尚未被埋葬;若为看管或保存遗体而有任何支出,或为安置大理石、衣物而有任何支出,亦同。
§11.7.14.5Non autem oportet ornamenta cum corporibus condi, nec quid aliud huiusmodi, quod homines simpliciores faciunt.
但是,不应当将装饰品与遗体一同埋葬,也不应当做其他类似极嫌素朴之人所做的事。
§11.7.14.6Haec actio quae funeraria dicitur ex bono et aequo oritur: continet autem funeris causa tantum impensam, non etiam ceterorum sumptuum.
这一被称为葬礼诉讼的诉讼源于善与衡平;但它仅包含因葬礼而支出的费用,而不包含其他费用。
aequum autem accipitur ex dignitate eius qui funeratus est, ex causa, ex tempore et ex bona fide, ut neque plus imputetur sumptus nomine quam factum est neque tantum quantum factum est, si immodice factum est: deberet enim haberi ratio facultatium eius, in quem factum est, et ipsius rei, quae ultra modum sine causa consumitur.
而衡平是根据被埋葬者的身份、原因、时间以及善意来理解的,以便在费用名义下,既不计入超过实际支出的数额,若支出过度,也不计入与实际支出相同的数额;因为应当考虑到费用为其支出之人的财力,以及无端被过度消费的事物本身。
quid ergo si ex uoluntate testatoris impensum est? sciendum est nec uoluntatem sequendam, si res egrediatur iustam sumptus rationem, pro modo autem facultatium sumptum fieri.
那么,若是根据遗言人的意愿支出的又如何? 须知,若该事物超出了合理的费用标准,即使是遗言人的意愿也不应当遵循,而应当根据财力程度来支出费用。
§11.7.14.7Sed interdum is, qui sumptum in funus fecit, sumptum non recipit, si pietatis gratia fecit, non hoc animo quasi recepturus sumptum quem fecit: et ita imperator noster rescripsit.
但有时,支出葬礼费用的人不能收回该费用,若他是出于敬爱而支出的,而非怀着似乎要收回所支出费用的意图;我们的皇帝也曾如此答复。
igitur aestimandum erit arbitro et perpendendum, quo animo sumptus factus sit, utrum negotium quis uel defuncti uel heredis gerit uel ipsius humanitatis, an uero misericordiae uel pietati tribuens uel affectioni.
因此,估价人应当估算和权衡支出费用时的意图,究竟是管理死者或继承人的事务,还是出于人道本身,或者是归因于慈悲、敬爱或情义。
potest tamen distingui et misericordiae modus, ut in hoc fuerit misericors uel pius qui funerauit, ut eum sepeliret, ne insepultus iaceret, non etiam ut suo sumptu fecerit: quod si iudici liqueat, non debet eum qui conuenitur absoluere: quis enim sine pietatis intentione alienum cadauer funerat? oportebit igitur testari, quem quo animo funerat, ne postea patiatur quaestionem.
然而,慈悲的程度亦可予以区分,即埋葬者在此方面是出于慈悲或敬爱,为了将其埋葬以免其暴尸荒野,而非还要自费进行;若此点对法官而言是明显的,法官不应当宣告被诉人免责;因为谁会在没有敬爱意图的情况下埋葬他人的尸体? 因此,有必要表明是以何种意图埋葬何人,以免日后遭受追问。