[ULPIANUS libro uicensimo quarto ad edictum.
[乌尔比安,《告示注释》第二十四卷。
] §11.6.1.prAduersus mensorem agrorum praetor in factum actionem proposuit.
] 针对土地测量员,法官提出了一项事实诉讼。
a quo falli nos non oportet: nam interest nostra, ne fallamur in modi renuntiatione, si forte uel de finibus contentio sit uel emptor scire uelit uel uenditor, cuius modi ager ueneat.
我们不应当被他欺骗:因为在面积的报告中不被欺骗符合我们的利益,如果碰巧存在关于边界的争端,或者买方或卖方想要知道出卖的土地具有何种面积。
ideo autem hanc actionem proposuit, quia non crediderunt ueteres inter talem personam locationem et conductionem esse, sed magis operam beneficii loco praeberi et id quod datur ei, ad remunerandum dari et inde honorarium appellari: si autem ex locato conducto fuerit actum, dicendum erit nec tenere intentionem.
然而,法官之所以提出这一诉讼,是因为古人不认为在此类人之间存在租赁关系,而是认为其劳务是作为一种恩惠提供的,且给予他的东西是为了报答而给的,因此被称为“谢礼”:但如果根据租赁提起诉讼,则必须认为该诉讼请求不成立。
§11.6.1.1Haec actio dolum malum dumtaxat exigit: uisum est enim satis abundeque coerceri mensorem, si dolus malus solus conueniatur eius hominis, qui ciuiliter obligatus non est.
这一诉讼仅要求存在恶意:因为在以下情况下,测量员已被足够且充分地追究责任:如果仅追究那个在市民法上不承担义务的人的恶意。
proinde si imperite uersatus est, sibi imputare debet qui eum adhibuit: sed et neglegenter aeque mensor securus erit: lata culpa plane dolo comparabitur.
因此,如果他因缺乏经验而行事,雇用他的人必须自担后果:即使他是过失地行事,测量员同样是免责的:显然,重过失将被等同于恶意。
sed et si mercedem accepit, non omnem culpam eum praestare propter uerba edicti: utique enim scit praetor et mercede eos interuenire.
但是,即使他收受了报酬,由于告示的用语,他也不对所有过失承担责任:因为法官确实也知道,他们是收取报酬而参与其中的。
§11.6.1.2Is autem tenetur hac actione qui renuntiauit: sed renuntiasse et eum accipere debemus, qui per alium renuntiauit
然而,因该诉讼而承担责任的是作出报告的人:但我们也应当将那些通过他人进行报告的人视为已作出了报告。