[ULPIANUS libro uicensimo tertio ad edictum.
[乌尔比安,《告示注解》第二十三卷。
] §11.5.1.prPraetor ait: 'Si quis eum, apud quem alea lusum esse dicetur, uerberauerit damnumue ei dederit siue quid eo tempore dolo eius subtractum est, iudicium non dabo.
] 裁判官说:“如果有人殴打了被声称在其处玩骰戏的人,或给他造成了损害,或者在彼时因其恶意而有任何物品被窃取,我将不给予诉讼。
in eum, qui aleae ludendae causa uim intulerit, uti quaeque res erit, animaduertam.
对于为了玩骰戏而施加暴力的人,我将根据具体情节予以惩处。
' Si rapinas fecerint inter se collusores, ui bonorum raptorum non denegabitur actio: susceptorem enim dumtaxat prohibuit uindicari, non et collusores, quamuis et hi indigni uideantur.
” 如果玩耍同伴之间互相强夺财产,强夺财产之诉将不被拒绝。 因为裁判官仅禁止了提供场所者获得救济,而并未禁止玩耍同伴,尽管这些人似乎也同样不配。
§11.5.1.1Item notandum, quod susceptorem uerberatum quidem et damnum passum ubicumque et quandocumque non uindicat: uerum furtum factum domi et eo tempore quo alea ludebatur, licet lusor non fuerit qui quid eortum fecerit, impune fit.
同样需要注意的是,对于遭到殴打并遭受损害的提供场所者,无论在何地何时,裁判官都不予救济;但在玩骰戏期间在其家中发生的盗窃,即使做出这些行为的人并非玩耍者,也将不予追究。
domum autem pro habitatione et domicilio nos accipere debere certum est.
然而,我们应当将“家”理解为住所和居所,这是确定的。
§11.5.1.2Quod autem praetor negat se furti actionem daturum, uideamus utrum ad poenalem actionem solam pertineat an et si ad exhibendum uelit agere uel uindicare uel condicere.
关于裁判官说他不给予盗窃之诉,让我们来看看这是否仅适用于惩罚性诉讼,还是也包括当事人想要提起提示之诉、所有物返还之诉或提起返还之诉的情形。
et est relatum apud Pomponium solummodo poenalem actionem denegatam, quod non puto uerum: praetor enim simpliciter ait 'si quid subtractum erit, iudicium non dabo.
在蓬波尼乌斯那里记载着,仅惩罚性诉讼被拒绝,但我认为这并不正确。 因为裁判官只是简单地说道:“如果有任何物品被窃取,我将不给予诉讼。
''In eum', inquit, 'qui aleae ludendae causa uim intulerit, uti quaeque res erit, animaduertam.
”他又说:“对于为了玩骰戏而施加暴力的人,我将根据具体情节予以惩处。
' haec clausula pertinet ad animaduersionem eius qui conpulit ludere, ut aut multa multetur aut in lautumias uel in uincula publica ducatur:
”这一条款涉及对强迫他人玩骰戏者的惩处,使其或被处以罚款,或被送往采石场或公共监狱。