[PAULUS libro nono decimo ad edictum.
[保罗,《告示注解》第九卷。
] §11.3.14.prut tantum ueniat in hereditatis petitionem quantum in hanc actionem.
] 以至于在遗产请求诉讼中仅计入与此诉讼相同的数额。
§11.3.14.1De filio filiaue familias corruptis huic edicto locus non est, quia serui corrupti constituta actio est, qui in patrimonio nostro esset, et pauperiorem se factum esse dominus probare potest dignitate et fama domus integra manente: sed utilis competit officio iudicis aestimanda, quoniam interest nostra animum liberorum nostrorum non corrumpi.
对于家子身份的儿子或女儿被败坏,本告示不予适用,因为设立的诉讼是针对属于我们财产的奴隶被败坏,而在家族的尊严和名誉保持完好的情况下,主人仍能证明自己变得更贫穷;但可以提起准诉讼,其数额由裁判官依职权予以评估,因为我们子女的心灵不被败坏符合我们的利益。
§11.3.14.2Si seruus communis meus et tuus proprium meum seruum corruperit, Sabinus non posse agi cum socio, perinde atque si proprius meus seruus corrupisset conseruum.
如果我和你共有的奴隶败坏了我专属的奴隶,萨比努斯认为不能对共有人提起诉讼,这正如同我专属的奴隶败坏了共同的奴隶一样。
item si seruus communis extraneum corruperit, uidendum est, utrum cum duobus agi debeat an et cum singulis exemplo ceterarum noxarum: et magis est, ut unusquisque in solidum teneatur, altero autem soluente alterum liberari.
同样地,如果共有奴隶败坏了第三人的奴隶,应当探讨是应该对两个共有人提起诉讼,还是仿照其他侵权责任(noxae)的先例对每人分别提起诉讼;更为正确的看法是,每个人都应承担全部责任(in solidum),而只要其中一人支付,另一人即免除责任。
§11.3.14.3Si is, in quo usum fructum habeo, seruum meum corruperit, erit mihi actio cum domino proprietatis.
如果我享有其用益权的奴隶败坏了我的专属奴隶,我将对所有权人享有诉权。
§11.3.14.4Pignoris dati nomine debitor habet hanc actionem.
对于作为质物提供的奴隶,债务人享有此诉权。
§11.3.14.5In hac actione non extra rem duplum est: id enim quod damni datum est duplatur.
在此诉讼中,双倍赔偿并非在此事物范围之外;因为实际造成的损害将被加倍。
§11.3.14.6His consequenter et illud probatur, ut, si seruo meo persuaseris, ut Titio furtum faciat, non solum in id teneris, quo deterior seruus effectus est, sed et in id quod Titio praestaturus sim.
由此也证明了这一点:如果你说服我的奴隶对提图斯进行盗窃,你不仅要对奴隶因此变差的数额承担责任,还要对我必须向提图斯支付的数额承担责任。
§11.3.14.7Item non solum si mihi damnum dederit consilio tuo, sed etiam si extraneo, eo quoque nomine mihi teneris, quod ego lege Aquilia obnoxius sim: aut si ex conducto teneor alicui, quod ei seruum locaui et propter te deterior factus sit, teneberis et hoc nomine, et si qua talia sint.
同样,如果奴隶因你的唆使不仅对我,而且对第三人造成损害,你也以此名义对我承担责任,因为我将根据《阿奎利亚法》承担法律责任;或者如果我因将奴隶出租给某人而基于租赁合同对该人承担责任,而奴隶因你而变差,你也将以此名义承担责任,其他类似情况亦同。
§11.3.14.8Aestimatio autem habetur in hac actione, quanti seruus uilior factus sit, quod officio iudicis expedietur:
然而,在此诉讼中,估价是根据奴隶价值降低了多少来进行的,这应由裁判官依职权处理。
§11.3.14.9Interdum tamen et inutilis sit, ut non expediat talem seruum habere.
但是,有时奴隶会变得完全无用,以至于不值得保留这样的奴隶。
utrum ergo et pretium cogitur dare sollicitator et seruum dominus lucrifacit, an uero cogi debet dominus restituere seruum et pretium serui accipere? et uerius est electionem domino dari, siue seruum detinere cupit et damnum, quanti deterior seruus factus est, in duplum accipere, uel seruo restituto, si copiam huius rei habeat, pretium consequi, quod si non habeat, pretium quidem simili modo accipere, cedere autem sollicitatori periculo eius de dominio serui actionibus.
那么,唆使者是否应被强制支付价格,而主人同时无偿保留奴隶,还是主人应该被强制返还奴隶并接受奴隶的价格? 更为妥当的看法是,应当给予主人选择权,即:如果他希望保留奴隶,则接受两倍于奴隶价值降低的损害赔偿,或者在有能力返还奴隶的情况下,返还奴隶并获得价格;但如果他没有这种能力,则以同样方式获得价格,但在由唆使者承担风险的情况下,将关于奴隶所有权的诉权让与唆使者。
quod tamen de restitutione hominis dicitur, tunc locum habet, cum homine uiuo agitur.
然而,关于返还人身奴隶的规定,仅在诉讼提起时该奴隶仍然存活的情况下方有适用。
quid autem si manumisso eo agatur? non facile apud iudicem audietur dicendo ideo se manumississe, quoniam habere noluerat domi, ut et pretium habeat et libertum.
但是,如果是奴隶被解放后提起诉讼,情况又如何? 如果主人在裁判官面前声称自己解放奴隶是因为不想把他留在家里,从而既想获得价格又想拥有解放自由人,他的这种说法是不会轻易被采纳的。