[ULPIANUS libro uicensimo tertio ad edictum.
[乌尔比安,《告示注解》第二十三卷。
] §11.3.1.prAit praetor: 'Qui seruum seruam alienum alienam recepisse persuasisseue quid ei dicetur dolo malo, quo eum eam deteriorem faceret, in eum quanti ea res erit in duplum iudicium dabo. '
] 法官说:“对于被指控出于恶意而收留或唆使他人的男奴或女奴、旨在使其变坏的人,我将对其提起数额为该事务价值两倍的诉讼。
§11.3.1.1Qui bona fide seruum emit, hoc edicto non tenebitur, quia nec ipse poterit serui corrupti agere, quia nihil eius interest seruum non corrumpi: et sane, si quis hoc admiserit, eueniet ut duobus actio serui corrupti competat, quod est absurdum.
” 善意购买奴隶的人不受本告示的保护,因为他自己也不能提起毁损奴隶之诉,因为奴隶不被毁损对他而言并无利害关系;确实,如果有人承认这一点,就会导致两个人同时享有毁损奴隶之诉的诉权,这是荒谬的。
sed nec eum, cui bona fide homo liber seruit, hanc actionem posse exercere opinamur.
但是,我们认为,对于一个自由人出于善意而为其服役的人,也不能行使这一诉权。
§11.3.1.2Quod autem praetor ait 'recepisse', ita accipimus, si susceperit seruum alienum ad se: et est proprie recipere refugium abscondendi caussa seruo praestare uel in suo agro uel in alieno loco aedificioue.
至于法官所说的“收留”,我们是这样理解的:如果他将他人的奴隶接纳到自己处;而严格意义上的“收留”是指为了藏匿的目的,在自己的土地上或在法律允许的其他地方或建筑物中为奴隶提供避难所。
§11.3.1.3Persuadere autem est plus quam compelli atque cogi sibi parere.
此外,“说服(唆使)”不仅是出于被迫和强使他人服从自己。
sed persuadere τῶν μέσων ἐστίν, nam et bonum consilium quis dando potest suadere et malum: et ideo praetor adiecit 'dolo malo, quo eum deteriorem faceret': neque enim delinguit, nisi qui tale aliquid seruo persuadet, ex quo eum faciat deteriorem.
但“说服”属于中性之物(τῶν μέσων),因为人们既可以通过给出好的建议来进行说服,也可以通过给出坏的建议。 因此,法官加上了“具有恶意且旨在使其变坏”这一限制:因为,除非是对奴隶说服了某种使其变坏的事情,否则并不构成违法。
qui igitur seruum sollicitat ad aliquid uel faciendum uel cogitandum improbe, hic uidetur hoc edicto notari.
因此,凡是诱使奴隶从事或图谋不轨之事的人,均被认为属本告示惩处的对象。
§11.3.1.4Sed utrum ita demum tenetur, si bonae frugi seruum perpulit ad delinquendum, an uero et si malum hortatus est uel malo monstrauit, quemadmodum faceret? et est uerius etiam si malo monstrauit, in quem modum delinqueret, teneri eum.
但是,他是仅在诱使本分善良的奴隶犯罪时才承担责任,还是在鼓励本已不良的奴隶、或者向不良奴隶指点如何作恶时也承担责任? 更为正确的看法是,即使他只是向不良奴隶指点以何种方式犯罪,他也应当承担责任。
immo et si erat seruus omnimodo fugiturus uel furtum facturus, hic uero laudator huius propositi extitit, tenetur: non enim oportet laudando augeri malitiam.
不仅如此,即使该奴隶本来无论如何都要逃跑或行窃,而此人只是作为其企图的赞许者出现,他也应当承担责任;因为不应当通过赞许来助长恶行。
siue ergo bonum seruum fecerit malum siue malum fecerit deteriorem, corrupisse uidebitur.
因此,无论是将好奴隶变坏,还是将坏奴隶变得更坏,他都将被视为毁损了奴隶。
§11.3.1.5Is quoque deteriorem facit, qui seruo persuadet, ut iniuriam faceret uel furtum uel fugeret uel alienum seruum ut sollicitaret uel ut peculium intricaret, aut amator existeret uel erro uel malis artibus esset deditus uel in spectaculis nimius uel seditiosus: uel si actori suasit uerbis siue pretio, ut rationes dominicas intercideret adulteraret uel etiam ut rationem sibi commissam turbaret:
凡是说服奴隶从事不法侵害或盗窃,或使其逃跑,或诱使他人的奴隶,或使其特有财产陷入混乱,或使其沉溺于情欲,或使其沦为浪荡子,或使其沉迷于恶习,或使其过度沉迷于观赏表演,或使其具有反叛性的人,也同样使奴隶变坏;或者,如果他用言语或利诱说服经理人销毁、篡改主人的账目,甚至搞乱委托其管理的账目: