[IAUOLENUS libro nono ex Cassio.
[雅沃雷努斯,卡西乌斯评注第九卷。
] §11.1.14.prSi is, cuius nomine noxae iudicium acceptum est, manente iudicio liber iudicatus est, reus absolui debet, nec quicquam interrogatio in iure facta proderit, quia eius personae, cuius nomine quis cum alio actionem habet, obligationem transferre potest in eum, qui in iure suum esse confitetur, uelut alienum seruum suum esse confitendo: liberi autem hominis nomine quia cum alio actio non est, ne per interrogationem quidem aut confessionem transferri poterit.
] 如果其名下的加害诉讼已被接受的人,在诉讼系属中被判决为自由人,被告应当被宣告无罪,且在法庭上进行的质问也将毫无益处;因为将某人因其名下而与他人拥有诉讼之人的债务,是可以转移给在法庭上承认该人属于自己的人,例如,通过承认他人的奴隶是自己的奴隶;但是,因为在自由人名下与他人之间不存在诉讼,因此即使通过质问或承认也无法转移。
quo casu eueniet, ut non recte hominis liberi nomine actum sit cum eo qui confessus est.
在这种情况下,结果是将无法以自由人的名义正当地对承认者提起诉讼。
§11.1.14.1In totum autem confessiones ita ratae sunt, si id, quod in confessionem uenit, et ius et naturam recipere potest.
然而,总的来说,只有在作为承认对象的事物既能为法律也能为自然所接受的情况下,承认才是有效的。