[CALLISTRATUS libro secundo edicti monitorii.
[卡里斯特拉图斯,《训诫告示》第二卷。
] §11.1.1.prTotiens heres in iure interrogandus est, qua ex parte heres sit, quotiens aduersus eum actio instituitur et dubitat actor, qua ex parte is, cum quo agere uelit, heres sit.
] 每当针对继承人提起诉讼,且原告对于他想要与其诉讼的人是以何种份额为继承人存在疑问时,继承人必须在法庭上接受询问,说明其是以何种份额为继承人。
est autem interrogatio tunc necessaria, cum in personam sit actio et ita, si certum petetur, ne, dum ignoret actor, qua ex parte aduersarius defuncto heres exstiterit, interdum plus petendo aliquid damni sentiat.
然而,询问只有在提起对人诉讼时才是必要的,并且只有在请求特定物时,为了防止原告在不清楚对手已成为死者何种份额继承人的情况下,因有时请求过大而遭受某种损失。
§11.1.1.1Interrogatoriis autem actionibus hodie non utimur, quia nemo cogitur ante iudicium de suo iure aliquid respondere, ideoque minus frequentantur et in desuetudinem abierunt.
但今天我们不使用询问性诉讼,因为没有人被迫在裁判前就自己的权利做出任何回答,因此它们较少被使用并已归于消灭。
sed tantummodo ad probationes litigatoribus sufficiunt ea, quae ab aduersa parte expressa fuerint apud iudices uel in hereditatibus uel in aliis rebus, quae in causis uertuntur.
然而,对于诉讼当事人的证明而言,仅凭对方在法官面前所明示的事实(无论是在继承中还是在诉讼所涉及的其他事项中)就已经足够了。