Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §10.4.5.pr-10.4.5.6

各种占有状态及返还困难时的出示义务

第 1731 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

讨论了针对承租人、仓库保管人、用益权人和买受人等各种持有人的出示之诉的适用,以及在无法返还或物品漂流至他人土地时出示义务与担保的必要性。

[ULPIANUS libro uicensimo quarto ad edictum.
[乌尔比安《告示注解》第二十四卷。
] §10.4.5.prCelsus scribit: si quis merces, quas exuehendas conduxit, in horreo posuit, cum conductore ad exhibendum agi potest: item si mortuo conductore heres existat, cum herede agendum: sed si nemo heres sit, cum horreario agendum: nam si a nullo, inquit, possidentur, uerum est aut horrearium possidere aut certe ille est, qui possit exhibere.
] 塞尔苏斯写道:如果有人将他为运出而承租的货物存放在仓库里,可以对该承租人提起出示之诉;同样,如果承租人死亡且有继承人存在,则应当对继承人提起诉讼;但如果没有继承人,则应当对仓库保管人提起诉讼。 因为他说,如果这些货物不被任何人占有,那么确实要么是仓库保管人占有,要么至少他是那个能够出示的人。
idem ait: quomodo autem possidet qui uehendas conduxit? an quia pignus tenet? — quae species ostendit etiam eos, qui facultatem exhibendi habent, ad exhibendum teneri.
同一个人又说:但是,承租运送货物的人又是如何占有的呢? 是因为他持有质权吗? ——这一情况表明,即使是那些有能力出示的人,也负有出示的义务。
§10.4.5.1Iulianus autem ita scribit ad exhibendum actione teneri eum, qui rerum uel legatorum seruandorum causa in possessione sit, sed et eum, qui usus fructus nomine rem teneat, quamuis nec hic utique possideat.
而尤里安则这样写道:因保存财产或遗赠而处于占有状态的人,以及以用益权的名义持有该物的人,即使后者也未必真正占有,都负有出示之诉的责任。
inde Iulianus quaerit, quatenus hos oporteat exhibere: et ait priorem quidem sic, ut actor possessionem habeat, is autem cum quo agetur rei seruandae causa sit in possessione: eum uero qui usum fructum habeat sic, ut actor rem possideat, is cum quo agetur utatur fruatur.
因此尤里安提出疑问,这些人应当在何种程度上予以出示;他说,对于前者而言,应当使原告获得占有,而被告则为了保存物之目的而处于占有状态;而对于享有用益权的人,则应当使原告占有该物,而被告则进行使用和收益。
§10.4.5.2Idem Iulianus scribit emptorem, qui ruta caesa non restituit, ad exhibendum teneri in quantum in litem iurauero: sed ibi adicit, si emptor possideat aut dolo fecit quo minus possideat.
同一个尤里安写道:未返还已开采和砍伐之物的买受人,在我在诉讼中宣誓的金额范围内负有出示的义务;但他在此处补充道:如果买受人占有该物,或者因欺诈而致使其不再占有。
§10.4.5.3Item Celsus scribit stercus, quod in aream meam congessisti, per ad exhibendum actionem posse te consequi ut tollas, sic tamen ut totum tollas: ceterum alias non posse.
同样,塞尔苏斯写道:关于你堆放在我空地上的粪肥,通过出示之诉,你可以达到将其运走的目的,但条件是你必须全部运走;否则,在其他情况下则不行。
§10.4.5.4Sed et si ratis delata sit ui fluminis in agrum alterius, posse eum conueniri ad exhibendum Neratius scribit.
但是,内拉蒂乌斯写道,如果木筏因河水冲刷而漂落到他人的土地上,该土地所有者可以被提起出示之诉。
unde quaerit Neratius, utrum de futuro dumtaxat damno an et de praeterito domino agri cauendum sit, et ait etiam de praeterito caueri oportere.
因此内拉蒂乌斯提出疑问:应当仅就未来的损害,还是也应当就过去的损害向土地所有者提供担保? 他说,对于过去的损害也应当提供担保。
§10.4.5.5Sed et si de ruina aliquid in tuam aream uel in tuas aedes deciderit, teneberis ad exhibendum, licet non possideas.
但是,如果因建筑物倒塌而有任何东西落入你的空地或你的房屋中,即使你不占有,你也应当承担出示的责任。
§10.4.5.6Item si quis facultatem restituendi non habeat, licet possideat, tamen ad exhibendum non tenebitur, ut puta si in fuga seruus sit: ad hoc plane solum tenebitur, ut caueat se exhibiturum, si in potestatem eius peruenerit.
同样,如果有人没有返还的能力,即使他占有,他也不承担出示的责任,例如奴隶正在逃亡之中;显然,他仅在此限度内承担责任:即担保如果奴隶落入其支配力之下,他将予以出示。
sed et si non sit in fuga, permiseris autem ei ubi uelit morari, idem erit dicendum, aut peregre a te missus sit, uel in praediis tuis agat, ad hoc solum teneberis, ut caueas.
但是,如果奴隶并非在逃亡中,而你允许他留在他想留的任何地方,或者他被你派往国外,或者在你的庄园中活动,也应当适用同样的规则,你仅承担提供担保的责任。

词汇与语法注释

  1. §10.4.5.prexuehendas — 动形容词(gerundive)`exuehendas` 修饰名词 `merces`,表示目的(“为了运出的货物”)。
  2. §10.4.5.1rei seruandae causa — 包含动形容词的属格短语,与 `causa` 连用表示目的(“为了保存物”)。
  3. §10.4.5.2in litem iurauero — 指代诉讼中宣誓(iusiurandum in litem)的法律惯用语。未来完成时 `iurauero` 指代将来发生的宣誓行为。
  4. §10.4.5.3consequi ut tollas — `ut` 从句作为 `consequi` 的宾语从句,意思是“(通过出示之诉)达到你将其运走的目的”。
  5. §10.4.5.4domino agri — 与格,表示提供担保的对象(“向土地所有者”),而非被动动形容词 `cauendum sit` 的施事者。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §10.4.5.pr-10.4.5.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:10.4.5.pr-10.4.5.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。