Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §10.4.3.pr-10.4.3.15

展示之诉中的当事人适格与利益要件

第 1729 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安阐述了展示之诉中原告和被告的适格性、裁判官的裁量权及抗辩的处理方式、基于利益关系判定原告资格的原则,并结合加害诉讼和遗赠等具体实例进行了说明。

[ULPIANUS libro uicensimo quarto ad edictum.
[乌尔比安《告示注解》第二十四卷。
] §10.4.3.prIn hac actione actor omnia nosse debet et dicere argumenta rei de qua agitur.
] 在此诉讼中,原告必须了解并陈述作为诉讼标的的物的所有特征。
§10.4.3.1Qui ad exhibendum agit, non utique dominum se dicit nec debet ostendere, cum multae sint causae ad exhibendum agendi.
提起展示之诉的人并不必然声称自己是所有主,也无需证明之,因为提起展示之诉的事由有很多。
§10.4.3.2Praeterea in hac actione notandum est, quod reus contumax per in litem iusiurandum petitoris damnari possit ei iudice quantitatem taxante.
此外,在此诉讼中值得注意的是,对于拒不服从的被告,可以通过原告的诉讼估价宣誓对其判决败诉,并由裁判官限定数额。
§10.4.3.3Est autem personalis haec actio et ei competit qui in rem acturus est qualicumque in rem actione, etiam pigneraticia Seruiana siue hypothecaria, quae creditoribus competunt.
另外,此诉讼是人身诉讼,它属于将要提起任何一种对物诉讼的人,甚至包括属于债权人的关于质权的塞维亚诉讼或抵押诉讼。
§10.4.3.4Sed et usum fructum petituro competere ad exhibendum Pomponius ait.
但蓬波尼乌斯也说,展示之诉也属于将要请求用益物权的人。
§10.4.3.5Sed et si quis interdicturus rem exhiberi desideret, audiatur.
此外,若有人将要申请禁令并要求展示该物,其请求也应予以受理。
§10.4.3.6Item si optare uelim seruum uel quam aliam rem, cuius optio mihi relicta est, ad exhibendum me agere posse constat, ut exhibitis possim uindicare.
同样,如果我想选择一个奴隶或任何其他给我的遗赠中留有选择权的物,显然我可以提起展示之诉,以便在展示后能够进行追索。
§10.4.3.7Si quis noxali iudicio experiri uelit, ad exhibendum ei actio est necessaria: quid enim si dominus quidem paratus sit defendere, actor uero destinare non possit nisi ex praesentibus, quia aut seruum non recognoscit aut nomen non tenet? nonne aequum est ei familiam exhiberi, ut noxium seruum adgnoscat? quod ex causa debet fieri ad designandum eum, cuius nomine noxali quis agit, recensione seruorum facta.
若有人想提起加害诉讼,展示之诉对他而言是必要的:因为,如果所有主确实准备好进行辩护,但原告因不认识该奴隶或不记得其名字,而只能在在场的人中进行指定,那该怎么办? 为了让他能够认出致害的奴隶,向其展示奴隶群难道不是公平的吗? 这应当基于正当事由,在对奴隶进行清点后,为指明提起加害诉讼所针对的人而进行。
§10.4.3.8Si quis extra heredem tabulas testamenti uel codicillos uel quid aliud ad testamentum pertinens exhiberi uelit, dicendum est per hanc actionem agendum non esse, cum sufficiunt sibi interdicta in hanc rem competentia: et ita Pomponius.
如果继承人以外的人希望展示遗嘱板、遗嘱补言或与遗嘱有关的任何其他东西,应当说不应通过此诉讼进行,因为适用于此事由的禁令已足敷其用;蓬波尼乌斯亦持此见。
§10.4.3.9Sciendum est autem non solum eis quos diximus competere ad exhibendum actionem, uerum ei quoque, cuius interest exhiberi: iudex igitur summatim debebit cognoscere, an eius intersit, non an eius res sit, et sic iubere uel exhiberi, uel non, quia nihil interest.
但应当知道,展示之诉不仅属于我们所说的人,也属于对展示享有利益的人:因此,裁判官应当简要审理他是否享有利益,而不是该物是否属于他,并据此命令展示,或者因无利益而不予命令。
§10.4.3.10Plus dicit Iulianus, etsi uindicationem non habeam, interim posse me agere ad exhibendum, quia mea interest exhiberi: ut puta si mihi seruus legatus sit quem Titius optasset: agam enim ad exhibendum, quia mea interest exhiberi, ut Titius optet et sic uindicem, quamuis exhabitum ego optare non possim.
尤里安说了更多:即使我没有追索权,由于对展示享有利益,在此期间我也可以提起展示之诉:例如,如果向我遗赠了一个提求斯曾享有选择权的奴隶:因为我将提起展示之诉,毕竟对展示享有利益,以便提求斯进行选择,从而使我能进行追索,尽管在展示之后我不能亲自进行选择。
§10.4.3.11Si mecum fuerit actum ad exhibendum, ego ob hoc, quod conuentus sum ad exhibendum actione, agere ad exhibendum non possum, quamuis uideatur interesse mea ob hoc, quod teneor ad restituendum.
如果有人对我提起展示之诉,我不能仅因自己在展示之诉中被告发,而提起展示之诉,尽管由于我负有恢复原状的义务,这似乎对我有利益。
sed hoc non sufficit: alioquin et qui dolo fecit quo minus possideret poterit ad exhibendum agere, cum neque uindicaturus neque interdicturus sit, et fur uel raptor poterit: quod nequaquam uerum est.
但这并不充分:否则,因欺诈而不再占有该物的人,虽然既不想追索也不想申请禁令,也能够提起展示之诉,甚至窃贼或强盗也能提起;这绝非真理。
eleganter igitur definit Neratius iudicem ad exhibendum hactenus cognoscere, an iustam et probabilem causam habeat actionis, propter quam exhiberi sibi desideret.
因此,内拉蒂乌斯巧妙地界定:审理展示之诉的裁判官仅审理到此程度,即原告是否具有正当且合理的诉讼事由,使其有理由要求向自己展示该物。
§10.4.3.12Pomponius scribit eiusdem hominis nomine recte plures ad exhibendum agere posse: forte si homo primi sit, secundi in eo usus fructus sit, tertius possessionem suam contendat, quartus pigneratum sibi eum adfirmet: omnibus igitur ad exhibendum actio competit, quia omnium interest exhiberi hominem.
蓬波尼乌斯写道,数人可以就同一个奴隶正当地提起展示之诉:例如,如果该奴隶属于第一人,第二人对其享有用益物权,第三人主张其占有,第四人坚称其已向自己出质:因此,他们所有人都享有展示之诉,因为该奴隶的展示对他们所有人都有利益。
§10.4.3.13Ibidem subiungit iudicem per arbitrium sibi ex hac actione commissum etiam exceptiones aestimare, quas possessor obicit, et si qua tam euidens sit, ut facile repellat agentem, debere possessorem absolui, si obscurior uel quae habeat altiorem quaestionem, differendam in directum iudicium re exhiberi iussa: de quibusdam tamen exceptionibus omnimodo ipsum debere disceptare, qui ad exhibendum actione iudicat, ueluti pacti conuenti, doli mali, iurisiurandi reique iudicatae.
在同处,他补充说,裁判官通过此诉讼授予他的自由裁量权,也对应诉占有者提出的抗辩进行评估;如果有任何抗辩如此显而易见,以至于能轻易驳回原告,则该占有者应当被免责;如果抗辩较为模糊或涉及更深层的问题,则应当在命令展示该物后,推迟到直接诉讼中审理:然而,对于某些抗辩,审理展示之诉的人无论如何都必须亲自进行裁决,例如关于达成协议、欺诈、宣誓以及既判力的抗辩。
§10.4.3.14Interdum aequitas exhibitionis efficit, ut, quamuis ad exhibendum agi non possit, in factum tamen actio detur, ut Iulianus tractat.
有时,展示的公平性使得即使不能提起展示之诉,也应授予事实诉讼,正如尤里安所讨论的。
seruus, inquit, uxoris meae rationes meas conscripsit: hae rationes a te possidentur: desidero eas exhiberi.
他说:“我妻子的奴隶写下了我的账簿;这些账簿由你占有;我要求展示它们。
ait Iulianus, si quidem mea charta scriptae sint, locum esse huic actioni, quia et uindicare eas possum: nam cum charta mea sit, et quod scriptum est meum est: sed si charta mea non fuit, quia uindicare non possum, nec ad exhibendum experiri: in factum igitur mihi actionem competere.
”尤里安说:如果它们确实是写在我的纸上,则该诉讼有适用空间,因为我也能够追索它们:因为既然纸是我的,其上所写的内容也是我的;但如果纸不是我的,因为我不能追索它,我便也不能通过展示之诉进行诉讼;因此,事实诉讼属于我。
§10.4.3.15Sciendum est aduersus possessorem hac actione agendum non solum eum qui ciuiliter, sed et eum qui naturaliter incumbat possessioni.
应当知道,针对占有者提起此诉讼,不仅包括根据市民法进行占有的人,也包括根据自然法进行占有的人。
denique creditorem, qui pignori rem accepit, ad exhibendum teneri placet:
最后,人们同意,接受质物的债权人负有展示的义务。

词汇与语法注释

  1. §10.4.3.2ei iudice quantitatem taxante — 'iudice... taxante' 是夺格绝对结构(Ablativus absolutus),意为“在裁判官限定数额的情况下”。'ei' 是与格,与 damnari(被判决败诉)相关联(意为“对他”)。
  2. §10.4.3.11dolo fecit quo minus possideret — 'fecit quo minus possideret' 意为“导致自己不再占有(即通过欺诈手段放弃占有)”。在表示阻碍、预防或导致未发生的动词之后,使用带有虚拟式 'possideret' 的 'quo minus' 从句,表示“使不……”。
  3. §10.4.3.13si qua tam euidens sit, ut facile repellat agentem, debere possessorem absolui, si obscurior uel quae habeat altiorem quaestionem, differendam in directum iudicium re exhiberi iussa — 此句包含一个依赖于主动词 'subiungit' 的带对格的不定式(A.C.I.)结构,将 'debere possessorem absolui'(占有者应当被免责)与 '[debere] differendam [esse]'(应当被推迟)进行对比。句末的 're exhiberi iussa' 是夺格绝对结构,意为“在命令展示该物之后”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §10.4.3.pr-10.4.3.15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:10.4.3.pr-10.4.3.15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。