[ULPIANUS libro nono decimo ad edictum.
[乌尔比安,自《告示评注》第十九卷。
] §10.3.6.prSi quis putans sibi cum Titio fundum communem esse fructus perceperit uel sumptum fecerit, cum esset cum alio communis, agi poterit utili communi diuidundo iudicio.
] 若有人误以为自己与蒂蒂乌斯共有某块土地,因而收取了孳息或支出了费用,而实际上该土地是与他人共有的,则可通过准用共有物分割诉讼起诉。
§10.3.6.1Quare et si fundum Titius alienauerit, licet hic communi diuidundo iudicio locus non sit, quia a communione discessum est, utili tamen locum futurum, quod datur de praestationibus, quotiens communis esse desiit.
因此,即使蒂蒂乌斯已将该土地转让,虽然由于共有关系已经消灭,在此不适用直接的共有物分割诉讼,但仍有适用准用诉讼的余地,这种诉讼是在共有关系消灭时,就相互给付而给予的。
§10.3.6.2Siue autem locando fundum communem siue colendo de fundo communi quid socius consecutus sit, communi diuidundo iudicio tenebitur, et si quidem communi nomine id fecit, neque lucrum neque damnum sentire eum oportet, si uero non communi nomine, sed ut lucretur solus, magis esse oportet, ut damnum ad ipsum respiciat.
此外,无论合伙人是通过出租共有土地还是通过耕作共有土地而从中共得任何利益,他都将依共有物分割诉讼承担责任。 如果他确实是以共有的名义进行此行为,他既不应获得利益,也不应承担损失;但如果他并非以共有的名义,而是为了独占利益,则损失更应当由其个人承担。
hoc autem ideo praestat communi diuidundo iudicio, quia uidetur partem suam non potuisse expedite locare.
之所以在共有物分割诉讼中作此给付,是因为他被视为未能顺利出租自己的份额。
ceterum non alias communi diuidundo iudicio locus erit, ut et Papinianus scribit, nisi id demum gessit, sine quo partem suam recte administrare non potuit: alioquin si potuit, habet negotiorum gestorum actionem eaque tenetur.
此外,正如帕皮尼安所写,除非他所做的事是若不如此便无法妥善管理自己份额所必不可少的,否则共有物分割诉讼便无适用余地;反之,如果他原本可以妥善管理,则他享有无因管理诉讼,并依此承担责任。
§10.3.6.3Si quid post acceptum communi diuidundo iudicium fuerit impensum, Nerua recte existimat etiam hoc uenire.
如果在接受共有物分割诉讼之后支出了任何费用,涅尔瓦正确地认为,该费用也属于该诉讼的审理范围。
§10.3.6.4Sed et partum uenire Sabinus et Atilicinus responderunt.
萨宾和阿蒂利基努斯也回答说,子嗣也属于审理范围。
§10.3.6.5Sed et accessionem et decessionem hoc iudicium accipere idem existimauerunt.
同样的法学家还认为,该诉讼也接纳增加与减少。
§10.3.6.6Si quis in communem locum mortuum intulerit, an religiosum fecerit uidendum.
若有人在共有土地上安葬死者,须考量他是否已使该处成为神圣之所。
et sane ius quidem inferendi in sepulchrum unicuique in solidum competit, locum autem purum alter non potest facere religiosum.
事实上,在坟墓中安葬的权利虽然不可分地属于每一个人,但另一个合伙人不能单方面将一块普通的土地变成神圣之所。
Trebatius autem et Labeo quamquam putant non esse locum religiosum factum, tamen putant in factum agendum.
然而,特雷巴蒂乌斯和拉贝奥虽然认为该土地并未因此成为神圣之所,但仍认为应当提起基于事实的诉讼。
§10.3.6.7Si damni infecti in solidum pro aedibus caueris, Labeo ait communi diuidundo iudicium tibi non esse, cum necesse tibi non fuerit in solidum cauere, sed sufficere pro parte tua: quae sententia uera est.
若你针对某房屋提供了全部的防免未来损害之担保,拉贝奥认为,你不能提起共有物分割诉讼,因为你没有必要提供全部担保,而只需就你的份额提供即可;这一观点是正确的。
§10.3.6.8Si fundus communis nobis sit, sed pignori datus a me, uenit quidem in communi diuidundo iudicio, sed ius pignoris creditori manebit, etiamsi adiudicatus fuerit: nam et si pars socio tradita fuisset, integrum maneret.
若某块土地为你我共有,但被我设定了质权,它确实会进入共有物分割诉讼,但即使该土地已被判归对方,债权人的质权依然保留;因为即使该份额已交付给合伙人,质权也会完好地保留。
arbitrum autem communi diuidundo hoc minoris partem aestimare debere, quod ex pacto uendere eam rem creditor potest, Iulianus ait.
然而,尤里安说,共有物分割诉讼的仲裁官应当将此份额估价较低,因为债权人可以根据约定出售该物。
§10.3.6.9Idem Iulianus scribit, si is, cum quo seruum communem habebam, partem suam mihi pignori dederit et communi diuidundo agere coeperit, pigneraticia exceptione eum summoueri debere: sed si exceptione usus non fuero, officium iudicis erit, ut, cum debitori totum hominem adiudicauerit, partis aestimatione eum condemnet, manere enim integrum ius pignoris: quod si adiudicauerit iudex mihi, tanti dumtaxat me condemnet, quanto pluris pignus sit quam pecunia credita, et debitorem a me iubeat liberari.
尤里安同样写道,若与我共有奴隶的人将其份额向我出质,并开始提起共有物分割诉讼,他应当被质权抗辩所驳回;但如果我没有使用该抗辩,裁判官的职责将是:当他将整个奴隶判归债务人时,应判令其支付该份额的估价,因为质权依然完好保留;反之,若裁判官将奴隶判归我,则仅应判令我支付质物价值超过被担保债权金额的部分,并命令债务人免除对我的债务。
§10.3.6.10Officio iudicis etiam talis adiudicatio fieri potest, ut alteri fundum, alteri usum fructum adiudicet.
依裁判官的职责,亦可做出如下判决:将土地判归一方,而将用益权判归另一方。
§10.3.6.11Cetera eadem sunt, quae in familiae erciscundae iudicio tractauimus.
其余事项与我们在遗产分割诉讼中所论述的相同。
§10.3.6.12Urseius ait, cum in communi aedificio uicinus nuntiauit ne quid operis fieret, si unus ex sociis ex hac causa damnatus fuisset posse eam poenam a socio pro parte seruare: Iulianus autem recte notat ita demum hoc uerum esse, si interfuit aedium hoc fieri.
乌尔塞乌斯说,在共有建筑物中,当邻人发出新工事警告阻止施工时,如果共有人之一因此原因而被判处罚金,他可以按份额向另一共有人收回该罚金;然而,尤里安正确地指出,只有在该工程的进行对该建筑物有利时,这才是正确的。