[PAULUS libro sexto ad Sabinum.
[保罗,《注释萨宾》第六卷。
] §10.3.19.prArbor quae in confinio nata est, item lapis qui per utrumque fundum extenditur, quamdiu cohaeret fundo, e regione cuiusque finium utriusque sunt nec in communi diuidundo iudicium ueniunt: sed cum aut lapis exemptus aut arbor eruta uel succisa est, communis pro indiuiso fiet et ueniet in communi diuidundo iudicium: nam quod erat finitis partibus, rursus confunditur.
] 生长在边界上的树木,同样横跨两块土地的石头,只要它还与土地连为一体,就根据各自边界的方向而属于双方,并且不属于共有物分割诉讼的对象;但当石头被移走或树木被连根拔起或砍倒时,它将成为不分割的共有物,并属于共有物分割诉讼的对象。 因为原本属于确定部分的东西,再次混和了。
qua re duabus massis duorum dominorum conflatis tota massa communis est, etiamsi aliquid ex prima specie separatum maneat: ita arbor et lapis separatus a fundo confundit ius dominii.
因此,当属于两个所有者的两个金属块熔合在一起时,即使某些东西仍从其原始形态中分离出来,整个金属块也是共有的:同样,从土地上分离出来的树木和石头也混和了所有权。
§10.3.19.1De uestibulo communi binarum aedium arbiter communi diuidundo inuito utrolibet dari non debet, quia qui de uestibulo liceri cogatur, necesse habeat interdum totarum aedium pretium facere, si alias aditum non habeat.
关于两栋房屋共同的门廊,共有物分割的仲裁人不得违背任何一方的意愿将其判给某人,因为被迫为门廊竞价的人,如果别无其他通道,有时不得不出相当于整栋房屋的价格。
§10.3.19.2Si per eundem locum uia nobis debeatur et in eam impensa facta sit, durius ait Pomponius communi diuidundo uel pro socio agi posse: quae enim communio iuris separatim intellegi potest? sed negotiorum gestorum agendum.
如果我们通过同一地方享有通行权,并且在上面产生了费用,彭波尼乌斯认为,有些苛刻地,可以通过共有物分割诉讼或合伙诉讼来起诉:因为有什么权利的共有能够被单独理解呢? 相反,应当提起无因管理之诉。
§10.3.19.3Iudex communi diuidundo, item familiae erciscundae de seruo qui in fuga est iubere debet liceri eos inter quos iudex est et tunc eum adiudicare, penes quem licitatio remansit: nec erit periculum, ne ex senatus consulto poena legis Fabiae committatur.
共有物分割诉讼以及遗产分割诉讼的法官,对于逃亡中的奴隶,应当命令诉讼当事人进行竞价,然后将其判给竞得该奴隶的人。 并且,不会有根据元老院决议而触犯《法比乌斯法》处罚的危险。
§10.3.19.4Aquarum iter in iudicium communi diuidundo non uenire Labeo ait: nam aut ipsius fundi est et ideo in iudicium non uenit, aut separatum a fundo, diuisum tamen aut mensura aut temporibus.
拉贝奥说,水路不属于共有物分割诉讼的对象:因为水路要么属于土地本身,因而不能提起该诉讼,要么已从土地中分离,但已按水量或时间进行了分割。
sed possunt iura interdum et separata a fundo esse et nec mensura nec temporibus diuisa, ueluti cum is cuius fuerunt plures heredes reliquit: quod cum accidit, consentaneum est et ea in arbitrio familiae erciscundae uenire, nec uidere inquit Pomponius, quare minus in communi diuidundo quam familiae erciscundae iudicium ueniant.
但有时,这些权利可能既与土地分离,又未按水量也未按时间分割,例如当拥有这些权利的人留下了数个继承人时。 当这种情况发生时,这些权利理所当然也属于遗产分割仲裁的范围,彭波尼乌斯说,他不明白为什么它们不能像遗产分割诉讼那样,同样适用于共有物分割诉讼。
igitur in huiusmodi speciebus etiam in communi diuidundo iudicio uenit, ut praefata iura aut mensura aut temporibus diuidantur.
因此,在此类案件中,它们也适用于共有物分割诉讼,以便前述权利能按水量或时间进行分割。