[PAULUS libro sexto ad Sabinum. ] §10.3.19.prArbor quae in confinio nata est, item lapis qui per utrumque fundum extenditur, quamdiu cohaeret fundo, e regione cuiusque finium utriusque sunt nec in communi diuidundo iudicium ueniunt: sed cum aut lapis exemptus aut arbor eruta uel succisa est, communis pro indiuiso fiet et ueniet in communi diuidundo iudicium: nam quod erat finitis partibus, rursus confunditur.
[파울루스, 『사비누스 주해』 제6권.] 경계선에 자란 나무, 마찬가지로 양쪽 토지에 걸쳐 있는 돌은 토지와 결합해 있는 한, 각자의 경계 방향에 따라 양자의 소유이며 공유물분할소송의 대상이 되지 않는다. 그러나 돌이 제거되거나 나무가 뽑히거나 베어졌을 때는 분할되지 않은 공유가 되며 공유물분할소송의 대상이 된다. 왜냐하면 확정된 부분에 있던 것이 다시 혼화되기 때문이다.
qua re duabus massis duorum dominorum conflatis tota massa communis est, etiamsi aliquid ex prima specie separatum maneat: ita arbor et lapis separatus a fundo confundit ius dominii.
그러므로 두 소유자의 두 금속 덩어리가 용융되어 합쳐진 경우, 원래의 형태에서 무언가가 분리된 채로 남아 있을지라도 덩어리 전체가 공유가 된다. 이와 마찬가지로 토지에서 분리된 나무와 돌은 소유권의 법을 혼화시킨다.
§10.3.19.1De uestibulo communi binarum aedium arbiter communi diuidundo inuito utrolibet dari non debet, quia qui de uestibulo liceri cogatur, necesse habeat interdum totarum aedium pretium facere, si alias aditum non habeat.
두 건물의 공동 현관에 관하여, 공유물분할 조정인은 어느 한쪽이라도 반대하는 경우에는 이를 양도해서는 안 된다. 왜냐하면 현관에 대해 입찰을 강요받는 자는 다른 진입로가 없는 경우 때로 건물 전체의 가격을 치러야 할 수도 있기 때문이다.
§10.3.19.2Si per eundem locum uia nobis debeatur et in eam impensa facta sit, durius ait Pomponius communi diuidundo uel pro socio agi posse: quae enim communio iuris separatim intellegi potest? sed negotiorum gestorum agendum.
만약 동일한 장소를 통과하는 통행권이 우리에게 인정되어 있고 이에 비용이 지출되었다면, 폼포니우스는 공유물분할 또는 동업자소송으로 제소할 수 있다고 다소 가혹하게 주장하지만, 어떠한 권리의 공유가 별개로 이해될 수 있단 말인가? 오히려 사무관리소송을 제기해야 한다.
§10.3.19.3Iudex communi diuidundo, item familiae erciscundae de seruo qui in fuga est iubere debet liceri eos inter quos iudex est et tunc eum adiudicare, penes quem licitatio remansit: nec erit periculum, ne ex senatus consulto poena legis Fabiae committatur.
공유물분할 재판관, 마찬가지로 상속재산분할 재판관은 도망 중에 있는 노예에 대해 소송 당사자들에게 입찰을 명해야 하며, 그런 다음 입찰을 낙찰받은 자에게 그 노예를 귀속시켜야 한다. 그리고 원로원 결의에 따라 파비우스법의 처벌을 받을 위험은 없다.
§10.3.19.4Aquarum iter in iudicium communi diuidundo non uenire Labeo ait: nam aut ipsius fundi est et ideo in iudicium non uenit, aut separatum a fundo, diuisum tamen aut mensura aut temporibus.
수로가 공유물분할소송의 대상이 되지 않는다고 라베오는 말한다. 왜냐하면 그것은 토지 자체에 속하여 소송 대상이 되지 않거나, 토지에서 분리되어 있을지라도 수량이나 시간에 의해 분할되어 있기 때문이다.
sed possunt iura interdum et separata a fundo esse et nec mensura nec temporibus diuisa, ueluti cum is cuius fuerunt plures heredes reliquit: quod cum accidit, consentaneum est et ea in arbitrio familiae erciscundae uenire, nec uidere inquit Pomponius, quare minus in communi diuidundo quam familiae erciscundae iudicium ueniant.
그러나 권리들은 때로 토지에서 분리되어 있으면서도 수량이나 시간에 의해 분할되어 있지 않을 수도 있는데, 예컨대 그것을 소유하던 자가 여러 상속인을 남겨두고 사망한 경우가 그러하다. 이러한 일이 발생했을 때 그것들이 상속재산분할 조정의 대상이 되는 것은 당연하며, 왜 공유물분할소송이 상속재산분할소송보다 덜 적용되어야 하는지 알 수 없다고 폼포니우스는 말한다.
igitur in huiusmodi speciebus etiam in communi diuidundo iudicio uenit, ut praefata iura aut mensura aut temporibus diuidantur.
그러므로 이러한 종류의 사례에서는 공유물분할소송에서도 대상이 되며, 앞서 말한 권리들이 수량이나 시간에 의해 분할된다.