[PAULUS libro uicensimo tertio ad edictum.
[保罗,自《告示注解》第二十三卷。
] §10.3.10.prItem quamuis legis Aquiliae actio in heredem non competat, tamen hoc iudicio heres socii praestet, si quid defunctus in re communi admisit, quo nomine legis Aquiliae actio nascitur.
] 同样,尽管基于《阿奎利亚法》的诉讼不能针对继承人提起,但如果死者在共有物上实施了某种导致产生《阿奎利亚法》诉讼的行为,则合伙人的继承人仍须在此诉讼中承担赔偿责任。
§10.3.10.1Si usus tantum noster sit, qui neque uenire neque locari potest, quemadmodum diuisio potest fieri in communi diuidundo iudicio, uideamus.
如果我们仅共同拥有使用权(该权利既不能出售也不能出租),让我们看看在共有物分割之诉中如何进行分割。
sed praetor interueniet et rem emendabit, ut, si iudex alteri usum adiudicauerit non uideatur alter qui mercedem accipit non uti, quasi plus faciat qui uidetur frui, quia hoc propter necessitatem fit.
但裁判官将会干预并纠正此事,以便如果审判官将使用权裁决给一方,接受补偿的另一方不被视为未使用,就好像显现为享受该权利的人做了更多的事情一样,因为这是出于必要而为之的。
§10.3.10.2In communi diuidundo iudicio iusto pretio rem aestimare debebit iudex et de euictione quoque cauendum erit.
在共有物分割之诉中,审判官必须按公正价格对物品进行估价,且亦须就追夺(evictio)提供担保。