[ULPIANUS libro nono decimo ad edictum. ] §10.2.8.prPomponius scribit, si uni ex heredibus praelegatae fuerint rationes, non prius ei tradendas, quam coheredes descripserint.
[乌尔比安,《告示注解》第十九卷] 彭波尼乌斯写道,如果会计账簿被先遗赠给继承人之一,在共同继承人予以抄录之前,不得将其交付给该人。
nam et si seruus actor, inquit, fuerit legatus, non alias eum tradendum, quam rationes reddiderit.
因为他说,即使被遗赠的是一名担任账簿管理人的奴隶,也只有在其清结账目之后才能将其交付。
nos uidebimus, numquid et cautio sit interponenda, ut, quotiens desideratae fuerint rationes uel actor praelegatus, copia eorum fiat? plerumque enim authenticae rationes sunt necessariae actori ad instruenda ea, quae postea emergunt ad notitiam eius spectantia.
我们将探讨是否也应提供担保,以便每当需要会计账簿或被先遗赠的账簿管理人时,可以提供其复本或使用便利? 因为在大多数情况下,原始账簿对于账簿管理人处理此后出现的属于其职责范围的事项是必不可少的。
et necessarium est cautionem ab eo super hoc coheredibus praestari.
而在此问题上,该人必须向共同继承人提供担保。
§10.2.8.1Idem Pomponius ait columbas, quae emitti solent de columbario, uenire in familiae herciscundae iudicium, cum nostrae sint tamdiu, quamdiu consuetudinem habeant ad nos reuertendi: quare si quis eas adpraehendisset, furti nobis competit actio.
同一彭波尼乌斯说,习惯于从鸽舍放飞的鸽子,只要它们仍保留着飞回我们这里的习惯,就属于我们所有,因此它们属于分割遗产诉讼的范围:所以如果有人捕获了它们,我们便享有提起盗窃之诉的诉权。
idem et in apibus dicitur, quia in patrimonio nostro computantur.
对于蜜蜂也有同样的说法,因为它们被计入我们的财产之中。
§10.2.8.2Sed et si quid de pecoribus nostris a bestia ereptum sit, uenire in familiae erciscundae iudicium putat, si feram euaserit: nam magis esse, ut non desinat nostrum esse, inquit, quod a lupo eripitur uel alia bestia, tamdiu, quamdiu ab eo non fuerit consumptum.
但他还认为,如果我们的家畜中有什么东西被猛兽夺走,只要它脱离了该野兽,就会进入分割遗产诉讼的范围:因为他说,被狼或其他猛兽夺走的东西,只要未被其吞食,就更应当被认为不停止属于我们。