[IDEM libro secundo ad Urseium Ferocem.
[同上,对乌尔塞乌斯·费罗克斯注第二卷。
] §10.2.52.prMaeuius, qui nos heredes fecit, rem communem habuit cum Attio: si cum Attio communi diuidundo egissemus et nobis ea res adiudicata esset, uenturam eam in familiae erciscundae iudicio Proculus ait.
] 将我们立为继承人的梅维乌斯,曾与阿蒂乌斯拥有一件共有物:普罗库鲁斯认为,如果我们对阿蒂乌斯提起共有物分割之诉,且该物已被判归我们,则该物将进入遗产分割之诉中。
§10.2.52.1Seruus liber et heres esse iussus id quod ex rationibus quas patri familias gessisset penes se retineret iudicio familiae erciscundae coheredibus suis praestabit.
被命令获得自由并成为继承人的奴隶,应在遗产分割之诉中,向其共同继承人交付他因替家父管理账目而保留在自己手中的财产。
§10.2.52.2Arbiter familiae erciscundae inter me et te sumptus quaedam mihi, quaedam tibi adiudicare uolebat, pro his rebus alterum alteri condemnandos esse intellegebat: quaesitum est, an possit pensatione ultro citroque condemnationis facta eum solum, cuius summa excederet, eius dumtaxat summae, quae ita excederet, damnare.
在你我之间选任的遗产分割仲裁人,本想将某些财产判归我,某些判归你,并认为因这些财产,双方应相互判令向对方给付:有人提出疑问,是否可以在相互抵销判令给付的金额后,仅判令那总额超出的一方,且仅就如此超出的差额予以给付。
et placuit posse id arbitrum facere.
回答是,仲裁人可以这样做。
§10.2.52.3Cum familiae erciscundae uel communi diuidundo agitur, uniuersae res aestimari debent, non singularum rerum partes.
当提起遗产分割或共有物分割之诉时,应当评估物的整体,而不是单个物的份额。