[IULIANUS libro octauo digestorum.
[尤里安,《学说汇纂》第八卷。
] §10.2.51.prFundus, qui dotis nomine socero traditus fuerit, cum socer filium ex aliqua parte heredem instituerit, per arbitrum familiae erciscundae praecipi ita debet, ut ea causa filii sit, in qua futura esset, si dos per praeceptionem legata fuisset.
] 以嫁资名义交付给岳父的土地,在岳父指定其子为部分份额的继承人时,必须通过遗产分割仲裁人以如下方式预先分配给该子,使该子的法律地位如同该嫁资是通过预先受遗赠的方式遗赠给他时一样。
quare fructus post litem contestatam percepti ad eum redigendi sunt habita ratione impensarum: qui uero ante litem contestatam percepti fuerint, aequaliter ad omnes heredes pertinebunt.
因此,在诉讼系属后收取的孳息,在扣除费用后应归还于他;但在诉讼系属前收取的孳息,则应平等地归属于所有继承人。
et impensarum ratio haberi debet, quia nullus casus interuenire potest, qui hoc genus deductionis impediat.
此外,必须对费用予以考量,因为不可能发生任何阻碍此类扣除的情况。
§10.2.51.1Si ego a te hereditatem petere uellem, tu mecum familiae erciscundae agere, ex causa utrique nostrum mos gerendus est: nam si ego totam hereditatem possideo et te ex parte dimidia heredem esse confiteor, sed a communione discedere uolo, impetrare debeo familiae erciscundae iudicium, quia aliter diuidi inter nos hereditas non potest.
如果我想向你请求遗产,而你想与我提起遗产分割之诉,则应根据具体案情满足我们双方的要求:因为如果我占有了全部遗产,并承认你是二分之一份额的继承人,但我希望退出共有关系,我应当申请遗产分割的审判,因为否则我们之间就无法分割遗产。
item si tu iustam causam habes, propter quam per hereditatis petitionem potius quam familiae erciscundae iudicium negotium distrahere uelis, tibi quoque permittendum erit hereditatem petere: nam quaedam ueniunt in hereditatis petitionem, quae in familiae erciscundae iudicio non deducuntur: ueluti si ego debitor hereditarius sim, iudicio familiae erciscundae non consequeris id quod defuncto debui, per hereditatis petitionem consequeris.
同样,如果你有正当理由,希望通过遗产请求之诉而非遗产分割之诉来解决争议,你也应当被允许请求遗产:因为有些事项会进入遗产请求之诉,但在遗产分割之诉中是不予处理的;例如,如果我是遗产债务人,通过遗产分割之诉,你无法获得我欠死者的债务,但通过遗产请求之诉,你则可以获得。