[IULIANUS libro octauo digestorum. ] §10.2.51.prFundus, qui dotis nomine socero traditus fuerit, cum socer filium ex aliqua parte heredem instituerit, per arbitrum familiae erciscundae praecipi ita debet, ut ea causa filii sit, in qua futura esset, si dos per praeceptionem legata fuisset.
[율리아누스, 『학설휘찬』 제8권.] 지참금의 명목으로 장인에게 인도된 토지는, 장인이 아들을 일부 지분의 상속인으로 지정한 경우, 아들의 지위가 만약 지참금이 선취 유증에 의해 유증되었더라면 있었을 상태와 같게 되도록, 유산분할 중재인을 통해 미리 취해져야(선취되어야) 한다.
quare fructus post litem contestatam percepti ad eum redigendi sunt habita ratione impensarum: qui uero ante litem contestatam percepti fuerint, aequaliter ad omnes heredes pertinebunt.
따라서 소송계속 후에 수취된 과실은 비용을 참작한 후 그에게 귀속되어야 하고, 소송계속 전에 수취된 과실은 평등하게 모든 상속인들에게 귀속될 것이다.
et impensarum ratio haberi debet, quia nullus casus interuenire potest, qui hoc genus deductionis impediat.
그리고 비용에 대한 참작이 이루어져야 하는데, 왜냐하면 이러한 종류의 공제를 방해할 수 있는 어떠한 사태도 발생할 수 없기 때문이다.
§10.2.51.1Si ego a te hereditatem petere uellem, tu mecum familiae erciscundae agere, ex causa utrique nostrum mos gerendus est: nam si ego totam hereditatem possideo et te ex parte dimidia heredem esse confiteor, sed a communione discedere uolo, impetrare debeo familiae erciscundae iudicium, quia aliter diuidi inter nos hereditas non potest.
만약 내가 당신에게 유산회복을 청구하고자 하고, 당신은 나와 유산분할을 청구하고자 한다면, 구체적 사정에 따라 우리 양쪽 모두의 요구가 받아들여져야 한다. 왜냐하면 만약 내가 유산 전부를 점유하고 있고 당신이 2분의 1 지분의 상속인임을 인정하면서도 공유 관계에서 벗어나기를 원한다면, 나는 유산분할 재판을 구해야 하는데, 그렇지 않으면 우리 사이에 유산이 분할될 수 없기 때문이다.
item si tu iustam causam habes, propter quam per hereditatis petitionem potius quam familiae erciscundae iudicium negotium distrahere uelis, tibi quoque permittendum erit hereditatem petere: nam quaedam ueniunt in hereditatis petitionem, quae in familiae erciscundae iudicio non deducuntur: ueluti si ego debitor hereditarius sim, iudicio familiae erciscundae non consequeris id quod defuncto debui, per hereditatis petitionem consequeris.
마찬가지로 만약 당신이 유산분할 재판보다는 유산회복 청구를 통해 분쟁을 해결하고자 하는 정당한 이유가 있다면, 당신에게도 유산회복을 청구하는 것이 허용되어야 한다. 왜냐하면 유산회복 청구에는 포함되지만 유산분할 재판에서는 다루어지지 않는 일부 사항들이 있기 때문이다. 예컨대 내가 유산 채무자라면, 유산분할 재판을 통해서는 내가 망인에게 지고 있던 채무를 당신이 얻을 수 없지만, 유산회복 청구를 통해서는 얻을 수 있다.