[SCAEUOLA libro primo responsorum.
[斯凯沃拉,摘自《答问集》第一卷。
] §10.2.39.prEx parte heres institutus causam de totis bonis, quam omnes heredes patiebantur ob inultam mortem, suscepit et optinuit: coheres ab eo partem suam petebat nec partem sumptuum factorum in litem praestare uolebat: quaesitum est, an doli exceptio noceret.
] 一名被指定为部分继承人的共同继承人,承担并胜诉了一场涉及全部财产的诉讼,而由于死者的死亡未得到惩罚,所有继承人此前都面临着该诉讼。 另一名共同继承人向其请求自己的份额,却不愿支付为诉讼所产生的费用份额。 现问:恶意抗辩是否会阻碍其请求。
respondi, si idcirco amplius erogatum esset, quod ipsius quoque causa defensa esset, habendam rationem sumptuum.
我回答道:如果因为该共同继承人的利益同样得到了维护而支出了更多的费用,则应当对这些费用予以考虑。
sed et si omiserit doli exceptionem, agere potest de recipienda portione sumptuum.
但是,即使他漏掉了恶意抗辩,他也可以提起诉讼以收回费用的相应份额。
§10.2.39.1Intestato moriens codicillis praedia sua omnia et patrimonium inter liberos diuisit ita, ut longe amplius filio quam filiae relinqueret: quaesitum est, an soror fratri dotem conferre deberet.
一个无遗嘱死亡的人在补足遗嘱中,将其所有的土地和家产在子女之间进行了分配,以至于他留给儿子的财产远远多于女儿。 现问:妹妹是否应当向哥哥合算(冲抵)她的嫁妆。
respondi secundum ea quae proponerentur, si nihil indiuisum reliquisset, rectius dici ex uoluntate defuncti collationem dotis cessare.
我回答道:根据所陈述的事实,如果他没有留下任何未分配的财产,则更准确的说法是,根据死者的意愿,嫁妆的合算归于消灭。
§10.2.39.2Seruo libertatem dedit qui erat annorum quindecim, 'cum erit annorum triginta', eidem ex die mortis suae quoad uiueret cibariorum nomine denarios denos, uestiarii denarios uiginti quinque praestari se uelle significauit: quaesitum est, an utile esset cibariorum et uestiariorum legatum, cum Stichus ante libertatis tempus decesserit, et an, si non est utile, heres qui praestiterat a coherede repetere possit, apud quem morabatur.
某人给一个十五岁的奴隶以自由,规定“当他三十岁时”生效,并表示希望自他死亡之日起,只要该奴隶还活着,就以伙食费名义给其十个银币,以衣服费名义给其二十五个银币。 现问:鉴于斯蒂胡斯在获得自由的时间之前去世,该伙食费和衣服费的遗赠是否有效;如果无效,已给付该费用的继承人是否可以向该奴隶之前寄居的共同继承人请求返还。
respondi non quidem debita fuisse, sed si id, quod datum est, in alimenta consumptum sit, repeti non posse.
我回答道:虽然这些费用确实并非法定义务,但如果所给付的东西已经作为扶养费消费掉了,则不能请求返还。
§10.2.39.3Filius rei publicae debita, quae post mortem patris contraxit, fratri suo pro parte hereditaria reputare non potest, si non in omnibus socii essent, licet hereditatem paternam communem haberent et pater pro altero filio in patria magistratu functus decessit.
如果兄弟之间并非在所有事务上都是合伙人,则儿子不能按继承份额将父亲死后其自身对国家所负的债务算在兄弟账上,即使他们共同拥有父亲的遗产,且父亲在故乡为了另一个儿子担任公职后去世。
§10.2.39.4Duos filios scripsit heredes et certos homines unicuique eorum praelegauit, in quibus uni Stephanum cum peculio: is uiuo testatore manumissus decessit, deinde pater: quaesitum est, an id, quod in peculio habuit Stephanus priusquam manumitteretur, ad utrosque filios pertineat an uero ad eum solum, cui cum peculio praelegatus fuerat.
某人立两个儿子为继承人,并向他们每个人各自先遗赠了特定的奴隶,其中向一个儿子先遗赠了斯特凡努斯及其特有财产。 该奴隶在遗嘱人生前被解放并去世,随后父亲去世。 现问:斯特凡努斯在被解放前其特有财产中所拥有的东西,是归属于两个儿子,还是仅归属于其本应连同特有财产一起被先遗赠的那个儿子。
respondi secundum ea quae proponerentur ad utrosque.
我回答道:根据所陈述的事实,归属于两个儿子。
§10.2.39.5Pater inter filios diuisit bona et eam diuisionem testamento confirmauit et cauit, ut aes alienum, quod unusquisque eorum habet siue habebit, solus sustineret: postea unus ex filiis cum pecuniam mutuaretur, interuenit pater eiusque consensu praedia quae filio adsignauerat pignori data sunt: post mortem patris eadem praedia idem filius possedit, usuras soluit: quaero, an familiae erciscundae iudicio, si praedia pignori data distrahat creditor, aliquid ei a coherede praestandum sit.
父亲在儿子们之间分配了财产,并在遗嘱中确认了该分配,同时规定:他们每个人各自承担其已经拥有或将要拥有的债务。 此后,其中一个儿子在借钱时,父亲介入,并在其同意下,将他分配给儿子的土地进行了质押。 父亲死后,该儿子占有了该土地并支付了利息。 请问:在分割遗产之诉中,如果债权人将质押的土地变卖,共同继承人是否应当向其做出任何给付。
respondi secundum ea quae proponerentur non esse praestandum.
我回答道:根据所陈述的事实,不应当做出给付。