[PAULUS libro tertio responsorum.
[保罗,摘自《答问集》第三卷。
] §10.2.38.prLucius et Titia fratres emancipati a patre adulti curatores acceperunt: hi communes pecunias ex reditibus redactas singulis subministrauerunt: postea omne patrimonium diuiserunt: et post diuisionem Titia soror Lucio fratri suo coepit quaestionem mouere, quasi amplius accepisset quam ipsa acceperat.
] 路奇乌斯和蒂蒂亚这对被父亲解放并已成年的兄妹,接受了财产管理人。 这些人将从收益中收回的共有资金分配给他们各自。 此后,他们分割了全部家产。 分割之后,妹妹蒂蒂亚开始对哥哥路奇乌斯提出异议,仿佛他分得的比她自己分得的更多。
cum Lucius frater eius non amplius sua portione, immo minus quam dimidiam consecutus sit, quaero, an Titiae competat aduersus fratrem actio.
鉴于她的哥哥路奇乌斯并未获得多于其自身份额的财产,反而少于一半,我请问:蒂蒂亚是否对哥哥享有诉权?
Paulus respondit, secundum ea quae proponuntur si Lucius non amplius ex reditu praediorum communium accepit, quam pro hereditaria portione ei competeret, nullam sorori eius aduersus eum competere actionem.
保罗回答道:根据所陈述的事实,如果路奇乌斯从共有土地的收益中分得的数额,没有超过按其继承份额应当归属于他的部分,则他的妹妹对他不享有任何诉权。
idem respondit, cum ex decretis alimentis a praetore amplius fratrem accepisse diceretur quam sororem, non tamen ultra partem dimidiam.
他同样回答道:尽管据称哥哥从裁判官裁决的抚养费中分得的比妹妹多,但只要没有超过半数,(同样不享有诉权)。