[MODESTINUS libro sexto responsorum. ] §10.2.30.prFundus mihi communis est pupillae coheredi: in eo fundo reliquiae sunt conditae, quibus religio ab utriusque patribus debebatur, nam parentes quoque eiusdem pupillae ibi sepulti sunt: sed tutores distrahere fundum uolunt: ego non consentio, sed portionem meam possidere malo, cum uniuersitatem emere non possim et uelim pro meo arbitrio exsequi ius religionis.
[MODESTINUS libro sexto responsorum.] 我与一位身为共同继承人的女被监护人共同拥有一块土地。 在该土地上安葬着遗骨,双方的父亲都对这些遗骨负有宗教义务,因为该被监护人的父母也埋葬于此。 但其监护人们想要出售这块土地,我不同意,而宁愿占有我的份额,因为我无法购买全部土地,且希望根据自己的意愿履行宗教权利。
quaero, an recte arbitrum communi diuidundo ad hunc fundum partiendum petam an etiam is arbiter, qui familiae erciscundae datur, isdem partibus fungi possit, ut hanc possessionem exemptis ceteris corporibus hereditariis pro iure cuique nobis partiatur.
我咨询:我是否可以正当地请求指定一个分割共有财产的仲裁员来分割这块土地,或者,为遗产分割而指定的仲裁员是否也能履行相同的职责,以便在排除其他遗产物件的情况下,按照我们各自的权利将这块占有物在我们就行分割?
Herennius Modestinus respondit nihil proponi, cur familiae erciscundae iudicio addictus arbiter officium suum etiam in eius fundi de quo agitur diuisionem interponere non possit: sed religiosa loca in iudicium non deduci eorumque ius singulis heredibus in solidum competere.
赫雷尼乌斯·莫德斯蒂努斯回答说,没有任何理由表明,为什么被指定用于遗产分割之诉的仲裁员不能将他的职责也介入到所涉土地的分割之中;但是,宗教场所不得引入诉讼,并且对这些场所的权利属于每一位继承人整体(连带地)享有。