Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §10.2.25.pr-10.2.25.12

遗产分割诉权与不可分债权债务的处理

第 1662 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

保罗详细阐述了遗产分割之诉,涉及在敌国死亡之人的继承人提起该诉、军功特有产的特例、共有份额转让及不同占有权原对诉讼对象的影响,以及通行权等不可分债权债务对共同继承人的法律效力和法官的救济措施。

[PAULUS libro uicensimo tertio ad edictum. ] §10.2.25.prHeredes eius, qui apud hostes decessit, hoc iudicio experiri possunt.
[保罗,《告示注解》第二十三卷] 在敌人手中死亡之人的继承人们,可以提起此诉。
§10.2.25.1Si miles alium castrensium, alium ceterorum bonorum heredem fecerit, non est locus familiae erciscundae iudicio: diuisum est enim per constitutiones inter eos patrimonium.
如果一个军人指定一人继承其军功特有产,指定另一人继承其余财产,则没有遗产分割之诉的适用余地:因为根据皇帝宪令,他们之间的财产已经分割。
quemadmodum cessat familiae erciscundae iudicium, cum nihil in corporibus, sed omnia in nominibus sunt.
正如当有形物中空无一物,而一切均由债权(名义)构成时,遗产分割之诉即告终止一样。
§10.2.25.2Quantum uero ad accipiendum familiae erciscundae iudicium nihil interest, possideat quis hereditatem nec ne.
然而,就接受遗产分割之诉而言,某人是否占有遗产,并无任何关系。
§10.2.25.3De pluribus hereditatibus, quae inter eosdem ex diuersis causis communes sint, unum familiae erciscundae iudicium sumi potest.
对于在相同人之间因不同原因而共有的数个遗产,可以提起单一的遗产分割之诉。
§10.2.25.4Si inter me et te Titiana hereditas communis sit, inter me autem et te et Titium Seiana, posse unum iudicium accipi inter tres Pomponius scribit.
如果在我与你之间共有提求斯的遗产,而在我、你与提求斯之间共有塞尤斯的遗产,彭波尼写道,可以在三人之间接受单一的诉讼。
§10.2.25.5Item si plures hereditates inter nos communes sunt, possumus de una familiae erciscundae iudicium experiri.
同样,如果我们之间共有数个遗产,我们可以就其中一个遗产提起遗产分割之诉。
§10.2.25.6Si testator rem communem cum extraneo habebat siue rei suae partem alicui legauit aut heres ante iudicium familiae erciscundae acceptum partem suam alienauit, ad officium iudicis pertinet, ut eam partem, quae testatoris fuit, alicui iubeat tradi.
如果遗言人与第三人拥有共有物,或者将自己财产的一部分遗赠给某人,或者继承人在遗产分割之诉被接受之前转让了自己的份额,则命令将属于遗言人的份额交付给某人,属于法官的职责。
§10.2.25.7Quod pro emptore uel pro donato puta coheres possidet, in familiae erciscundae iudicium uenire negat Pomponius.
彭波尼否认共同继承人例如作为买主或作为受赠人所占有的物,会进入遗产分割之诉中。
§10.2.25.8Idem scribit, cum ego et tu heredes Titio extitissemus, si tu partem fundi, quem totum hereditarium dicebas, a Sempronio petieris et uictus fueris, mox eandem partem a Sempronio emero et traditus mihi fuerit, agente te familiae erciscundae iudicio non ueniet non solum hoc quod pro herede possidetur, sed nec id quod pro emptore: cum enim per iudicem priorem apparuit totam non esse hereditatis, quemadmodum in familiae erciscundae iudicium ueniat?
同人写道,当我们作为提求斯的继承人出现时,如果你向塞姆普罗尼乌斯请求一块你声称完全属于遗产的土地的一部分,但你败诉了,随后我从塞姆普罗尼乌斯处购买了该相同部分并被交付,那么在你提起遗产分割之诉时,不仅作为继承人所占有的部分不会进入诉讼,甚至作为买主所占有的部分也不会进入:因为既然通过先前的法官已表明该土地并非完全属于遗产,它又如何能进入遗产分割之诉中呢?
§10.2.25.9An ea stipulatio, qua singuli heredes in solidum habent actionem, ueniat in hoc iudicium, dubitatur: ueluti si is qui uiam iter actus stipulatus erat decesserit, quia talis stipulatio per legem duodecim tabularum non diuiditur, quia nec potest.
个别继承人对全部(连带地)享有诉权的这一要式口约,是否进入此诉讼,尚存疑问:例如,如果那约定了通行权、牛马通行权、车马通行权之人死亡,因为此类要式口约根据《十二表法》不能分割,也确实无法分割。
sed uerius est non uenire eam in iudicium, sed omnibus in solidum competere actionem et, si non praestetur uia, pro parte hereditaria condemnationem fieri oportet.
但更正确的观点是,它不进入诉讼,而是所有人对全部享有诉权,如果未提供通行权,则应当按照遗产份额进行金钱赔偿判决。
§10.2.25.10Contra si promissor uiae decesserit pluribus heredibus institutis, nec diuiditur obligatio nec dubium est quin duret, quoniam uiam promittere et is potest, qui fundum non habet.
相反,如果通行权的允诺人死亡,指定了数个继承人,则债务既不分割,毫无疑问它也会存续,因为即使是不拥有土地的人也能允诺通行权。
igitur quia singuli in solidum tenentur, officio iudicis cautiones interponi debere, ut, si quis ex his conuentus litis aestimationem praestiterit, id pro parte a ceteris consequatur.
因此,由于每个人都对全部负有债务,根据法官的职责应当相互提供担保,以便如果他们中有人被起诉并支付了诉讼估价额,他可以按份额向其他人追偿。
§10.2.25.11Idem dicendum est et si testator uiam legauerit.
如果遗言人遗赠了通行权,也应当作同样的说明。
§10.2.25.12In illa quoque stipulatione prospiciendum est coheredibus, si testator promiserat 'neque per se neque per heredem suum fieri, quo minus ire agere possit', quoniam uno prohibente in solidum committitur stipulatio, ne unius factum ceteris damnosum sit.
在那个要式口约中,共同继承人们也必须有所防范,即如果遗言人曾允诺“无论是通过他自己还是通过他的继承人,都不实施妨碍他人通行和驾车出行的行为”,因为一旦有一人阻碍,该要式口约即对全部发生违约,以免一人的行为对其他人造成损害。

词汇与语法注释

  1. 10.2.25.1non est locus familiae erciscundae iudicio — 此处 'iudicio' 为与格(表示占有或适用):“遗产分割之诉没有余地”。由于军人的军功特有产与一般财产已被皇帝宪令预先分割,因此无需再进行司法分割。
  2. 10.2.25.8agente te familiae erciscundae iudicio — 这是一个由现在分词 'agente'、代词 'te' 和名词 'iudicio' 组成的夺格绝对结构,表示时间或状况条件:“当你提起遗产分割之诉时”。
  3. 10.2.25.8totam non esse hereditatis — 'hereditatis' 是属格(所有属格),作表语:“该土地的全部不属于遗产”。由于在前一次诉讼中被告塞姆普罗尼乌斯胜诉,因此实质上确定了该土地不属于被继承人提求斯的遗产。
  4. 10.2.25.12prospiciendum est coheredibus — 这是由动名形词(未来 passive 分词)的无人称表达 'prospiciendum est' 与表示行为者的与格 'coheredibus' 结合而成的、表示义务或必要的迂回构文:“共同继承人必须(提前)防范”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §10.2.25.pr-10.2.25.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:10.2.25.pr-10.2.25.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。