Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §10.2.25.13-10.2.25.22

附违约金债务追偿与继承人过失责任

第 1663 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本段规定了附违约金债务、质物赎回中共同继承人相互的追偿,共同继承人过失责任的标准,阻碍不特定物遗赠的补偿,以及先取遗赠中金钱给付范围的处理。

[PAULUS libro uicensimo tertio ad edictum. ] §10.2.25.13Idem iuris est in pecunia promissa a testatore, si sub poena promissa sit: nam licet haec obligatio diuidatur per legem duodecim tabularum, tamen quia nihilum prodest ad poenam euitandam partem suam soluere, siue nondum soluta est pecunia nec dies uenit, prospiciendum est per cautionem, ut de indemnitare caueat per quem factum fuerit, ne omnis pecunia solueretur, aut ut caueat se ei qui solidum soluerit partem praestaturum: siue etiam soluit unus uniuersam pecuniam quam defunctus promittit, ne poena committeretur, familiae erciscundae iudicio a coheredibus partes recipere poterit.
遗言人所允诺的金钱,如果是约定了违约金而允诺的,同样适用上述法律规则:因为虽然该债务根据《十二表法》在继承人之间分割,但由于仅支付自己的份额对于避免违约金并无任何用处,因此,如果金钱尚未支付且履行期未届至,则必须通过提供担保来做出防备,即由因其行为导致未支付全部款项之人就免责提供担保,或者由其担保将向支付了全部款项之人提供其应分担的份额;或者如果一人的确已支付了死者所允诺的全部款项以避免发生违约金,则其可以通过遗产分割之诉向共同继承人收回各自应负担的份额。
§10.2.25.14Idem obseruatur in pignoribus luendis: nam nisi uniuersum quod debetur offeratur, iure pignus creditor uendere potest.
在赎回质物时也遵守同样的规则:因为除非提供了所欠的全部款项,否则债权人有权依法卖掉质物。
§10.2.25.15Si unus ex coheredibus noxali iudicio seruum hereditarium defenderit et litis aestimationem optulerit, cum hoc expediret, id pro parte hoc iudicio consequatur.
如果共同继承人之一在损害赔偿之诉中为遗产中的奴隶进行了辩护并支付了诉讼估价额,且这样做是有益的,则他可以通过本诉讼按份额收回该款项。
idem est et si unus legatorum nomine cauerit, ne in possessionem mitterentur et omnino quae pro parte expediri non possunt si unus cogente necessitate fecerit, familiae erciscundae iudicio locus est.
同样,如果一人为了不让受遗赠人取得占有而就遗赠提供了担保,也是如此;总之,对于无法按份额处理的事项,如果一人因迫不得已的需要而做了,则有适用遗产分割之诉的余地。
§10.2.25.16Non tantum dolum, sed et culpam in re hereditaria praestare debet coheres, quoniam cum coherede non contrahimus, sed incidimus in eum: non tamen diligentiam praestare debet, qualem diligens pater familias, quoniam hic propter suam partem causam habuit gerendi et ideo negotiorum gestorum ei actio non competit: talem igitur diligentiam praestare debet, qualem in suis rebus.
共同继承人对遗产不仅要对故意负责,而且还要对过失负责,因为我们并不是与共同继承人缔结契约,而是与他偶然相遇。 然而,他不需要承担如同善良家父那样的注意义务,因为他是为了自己的份额而有管理之由,因此不享有无因管理之诉;所以,他应当承担如同处理自己事务般的注意义务。
eadem sunt, si duobus res legata sit: nam et hos coniunxit ad societatem non consensus, sed res.
如果将一物遗赠给两人,情况也是如此:因为使他们结成合伙关系的也不是合意,而是该物。
§10.2.25.17Si incerto homine legato et postea defuncto legatario aliquis ex heredibus legatarii non consentiendo impedierit legatum, is qui impedit hoc iudicio ceteris quanti intersit eorum damnabitur.
如果遗赠了未特定的奴隶,随后受遗赠人死亡,受遗赠人的继承人之一因不同意而妨碍了该遗赠,则妨碍者在本诉讼中应当向其他人赔偿其利害关系额。
idem est, si e contrario unus ex heredibus, a quibus generaliter homo legatus est quem ipsi elegerint, noluerit consentire, ut praestetur quem solui omnibus expediebat, et ideo conuenti a legatario iudicio pluris damnati fuerint.
相反的情况也是如此,即如果共同继承人们被要求一般性地遗赠由他们自己挑选的奴隶,而其中一个继承人拒绝同意提供本对所有人都有利于交付的那个奴隶,并因此在受遗赠人提起的诉讼中被判处了更高的赔偿额。
§10.2.25.18Item culpae nomine tenetur, qui, cum ante alios ipse adisset hereditatem, seruitutes praediis hereditariis debitas passus est non utendo amitti.
同样,在其他人之前亲自继承遗产,却因不使用而听任属于遗产土地的役权消灭之人,也应按过失承担责任。
§10.2.25.19Si filius cum patrem defenderet condemnatus soluerit uel uiuo eo uel post mortem, potest aequius dici habere petitionem a coherede in familiae erciscundae iudicio.
如果儿子在为父亲辩护时被判决有罪并支付了款项(无论是在父亲生前还是死后),那么说他在遗产分割之诉中对共同继承人享有请求权更为公平。
§10.2.25.20Iudex familiae erciscundae nihil debet indiuisum relinquere.
遗产分割之诉的法官不应当让任何财产处于未分割状态。
§10.2.25.21Item curare debet, ut de euictione caueatur his quibus adiudicat.
同样,他应当确保向其裁判分配财产的人提供关于追夺的担保。
§10.2.25.22Si pecunia, quae domi relicta non est, per praeceptionem relicta sit, utrum uniuersa a coheredibus praestanda sit an pro parte hereditaria, quemadmodum si pecunia in hereditate relicta esset, dubitatur.
如果未留在家中的金钱是通过先取遗赠留下的,对此是由共同继承人提供全部,还是像金钱本就留在遗产中那样按继承份额提供,尚存疑问。
et magis dicendum est, ut id praestandum sit, quod praestaretur, si pecunia esset inuenta.
更应当认为的是,应当提供在发现金钱的情况下本应提供的内容。

词汇与语法注释

  1. §10.2.25.13per quem factum fuerit, ne omnis pecunia solueretur — 意为“因其行为导致未支付全部款项(从而引起违约金)”的关系从句。由虚拟式完成时 `factum fuerit` 引导的 `ne` 从句表示否定性的结果或原因,指向那些因未按期支付自己份额而导致债务整体不履行的共同继承人。
  2. §10.2.25.16talem igitur diligentiam praestare debet, qualem in suis rebus — 关于注意义务标准的判断。由于共同继承人并非基于合意(契约)结合(`non contrahimus, sed incidimus`),因此不承担在一般契约关系中要求的“抽象轻过失”(善良家父的注意义务),而仅需承担“具体轻过失”(如同处理自己事务般的注意)。
  3. §10.2.25.17quanti intersit eorum — 无人称动词 `intersit` 伴随利害关系人属格 `eorum`,并与价值属格 `quanti` 结合的句法结构。意为“对他们而言价值几何”,即应当评估并赔偿他们所遭受的实际财产损失额。
  4. §10.2.25.22per praeceptionem — 介词短语,指通过先取遗赠(praeceptio)的方式,即特定的共同继承人有权在遗产分割前先行取得某种特定财产。此处讨论的是,如果本不存在于遗产中的金钱被以此种方式先取遗赠时,其他共同继承人所应分担的给付范围问题。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §10.2.25.13-10.2.25.22. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:10.2.25.13-10.2.25.22

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。