[ULPIANUS libro nono decimo ad edictum. ] §10.2.16.prEt puto officio iudicis contineri, ut, si uolent heredes a communione usus fructus discedere, morem eis gerat cautionibus interpositis.
[乌尔比安,《告示注解》第十九卷]\n\n而且我认为,如果继承人们希望摆脱使用收益权的共有状态,在提供担保的情况下满足他们的意愿,这属于法官的职责。
§10.2.16.1Iulianus ait, si alii fundum, alii usum fructum fundi iudex adiudicauerit, non communicari usum fructum.
\n\n尤里安说,如果法官将土地判给一些人,而将该土地的使用收益权判给另一些人,则该使用收益权不属于共有。
§10.2.16.2Usus fructus et ex certo tempore et usque ad certum tempus et alternis annis adiudicari potest.
\n\n使用收益权既可以自特定时间起判给,也可以至特定时间止判给,还可以隔年判给。
§10.2.16.3Id quod amnis fundo post litem contestatam alluit, aeque uenit in hoc iudicium.
\n\n在诉讼系属之后,河流冲刷并入土地的增地,同样属于本诉讼的范围。
§10.2.16.4Sed et si dolo uel culpa quid in usum fructum ab uno ex heredibus factum sit, hoc quoque in iudicium uenire Pomponius ait: nam et omnia, quae quis in hereditate dolo aut culpa fecit, in iudicium familiae erciscundae ueniunt, sic tamen, si quasi heres fecerit.
\n\n但蓬波尼乌斯说,如果继承人之一因故意或过失对使用收益权造成了某种损害,这也应当进入诉讼;因为任何人在继承财产中因故意或过失所做的一切,也都进入分割家族财产之诉,但前提是他作为继承人而为之。
et ideo si uiuo testatore unus ex heredibus pecuniam sustulerit, in familiae erciscundae iudicium ea non uenit, quia tunc nondum heres erat: ubi autem quasi heres fecit, etsi aliam praeterea quis actionem habeat, tamen teneri eum familiae erciscundae iudicio Iulianus scribit.
因此,如果其中一名继承人在遗言人生前拿走了钱财,这并不属于分割家族财产之诉的范围,因为当时他还不是继承人;但如果是作为继承人而为之,尤里安写道,即使某人此外还拥有其他诉权,他仍须承担分割家族财产之诉的责任。
§10.2.16.5Denique ait, si unus ex heredibus rationes hereditarias deleuerit uel interleuerit, teneri quidem lege Aquilia, quasi corruperit: non minus autem etiam familiae erciscundae iudicio.
\n\n最后他说,如果继承人之一涂改或删除了继承账簿,他确实要根据《阿奎利亚法》承担责任,就如同损坏了财产一样;但同样也要承担分割家族财产之诉的责任。
§10.2.16.6Item si seruus hereditarius propriam rem heredum unius subripuerit, Ofilius ait esse familiae erciscundae actionem et communi diuidundo furtique actionem cessare.
\n\n同样,如果属于继承财产的奴隶偷窃了其中一名继承人的个人财产,奥菲利乌斯说,应当适用分割家族财产之诉,而分割共有物之诉和盗窃之诉则不予适用。
quare agentem familiae erciscundae iudicio consecuturum, ut aut ei seruus adiudicetur aut litis aestimatio in simplum offeratur.
因此,提起分割家族财产之诉的原告,将获得或者该奴隶被判归他所有,或者获得按单一倍数计算的诉讼标的估价。