[ULPIANUS libro nono decimo ad edictum. ] §10.2.12.prEt post litem contestatam Sabinus scribit in familiae erciscundae iudicium uenire et adiudicari posse.
[乌尔比安,《告示注解》第局九卷] 萨比努斯写道,即使在诉讼系属之后,[出生的子嗣]也可以进入遗产分割诉讼并被裁判归属。
§10.2.12.1Idem erit et si seruis hereditariis ab extraneo aliquid datum sit.
即使第三人将某物给予属于遗产的奴隶,也适用同样规则。
§10.2.12.2Res, quae sub condicione legata est, interim heredum est et ideo uenit in familiae erciscundae iudicium et adiudicari potest cum sua scilicet causa, ut existente condicione eximatur ab eo cui adiudicata est aut deficiente condicione ad eos reuertatur a quibus relicta est.
附条件遗赠之物,在条件成就前属于继承人所有,因此其进入遗产分割诉讼,且当然可以伴随其自身的状况而被裁判归属;以便在条件成就时,该物从被判归的人处被剥夺,或者在条件不成就时,该物退还给遗赠该物的人。
idem et in statulibero dicitur, qui interim est heredum, existente autem condicione ad libertatem perueniat.
对于条件附自由奴隶也持同样观点,其在条件成就前属于继承人所有,但在条件成就时获得自由。