[GAIUS libro septimo ad edictum prouinciale. ] §10.2.1.prHaec actio proficiscitur e lege duodecim tabularum: namque coheredibus uolentibus a communione discedere necessarium uidebatur aliquam actionem constitui, qua inter eos res hereditariae distribuerentur.
[盖尤斯,《行省告示注解》第七卷] 这一诉讼源于《十二表法》:因为当共同继承人希望退出共有关系时,似乎有必要确立某种诉讼,通过该诉讼在他们之间分配继承财产。
§10.2.1.1Quae quidem actio nihilo minus ei quoque ipso iure competit, qui suam partem non possidet: sed si is qui possidet neget eum sibi coheredem esse, potest eum excludere per hanc exceptionem 'si in ea re, qua de agitur, praeiudicium hereditati non fiat'.
事实上,即使对于不占有自己份额的人,这一诉讼同样依法律当然适用。 但如果占有者否认对方是自己的共同继承人,他可以通过这一抗辩来排除对方:“如果在所争议的事项中,不对继承权产生预先判决的影响”。
quod si possideat eam partem, licet negetur esse coheres, non nocet talis exceptio: quo fit, ut eo casu ipse iudex, apud quem hoc iudicium agitur, cognoscat, an coheres sit: nisi enim coheres sit, neque adiudicari quicquam ei oportet neque aduersarius ei condemnandus est.
然而,如果他占有着该份额,即使被否认是共同继承人,此类抗辩也无妨碍:因此,在这种情况下,审理该诉讼的承审官本人应当亲自审查他是否为共同继承人;因为除非他是共同继承人,否则既不应当裁决任何财产给他,也不应当判令对方对他承担责任。