[IDEM libro uicensimo sexto ad Sabinum.
[同上,对萨宾的注释第二十六编。
] §1.6.8.prPatre furioso liberi nihilominus in patris sui potestate sunt: idem et in omnibus est parentibus, qui habent liberos in potestate.
] 即使父亲处于疯狂状态,子女仍同样处于其父亲的支配权下;这同样适用于所有将子女置于其支配权下的父母。
nam cum ius potestatis moribus sit receptum nec possit desinere quis habere in potestate, nisi exierint liberi quibus casibus solent, nequaquam dubitandum est remanere eos in potestate.
因为既然支配权之法是通过习惯被接受的,且除非子女通过通常发生的那种情况脱离支配,否则任何人都不可能停止拥有支配权,因此绝不应怀疑他们仍然处于支配权之下。
quare non solum eos liberos in potestate habebit, quos ante furorem genuit, uerum et si qui ante furorem concepti in furore editi sunt.
因此,他不仅将那些在发狂前所生的子女置于其支配权下,而且如果有人在发狂前受孕而在发狂中出生,也同样如此。
sed et si in furore agente eo uxor concipiat, uidendum an in potestate eius nascatur filius: nam furiosus licet uxorem ducere non possit, retinere tamen matrimonium potest: quod cum ita se habeat, in potestate filium habebit.
且即使在丈夫处于疯狂状态时妻子受孕,也须探讨出生的儿子是否处于他的支配权下:因为疯狂者虽然不能娶妻,但仍然可以维持婚姻;既然情况如此,他将把儿子置于其支配权下。
proinde et si furiosa sit uxor, ex ea ante conceptus in potestate nascetur: sed et in furore eius conceptus ab eo qui non furebat sine dubio in potestate nascetur, quia retinetur matrimonium.
同样,即使妻子发狂,此前由她受孕的孩子也将在支配权下出生;而且在妻子发狂期间,由未发狂的丈夫使其受孕的孩子,也毫无疑问地将在支配权下出生,因为婚姻得以维持。
sed et si ambo in furore agant et uxor et maritus et tunc concipiat, partus in potestate patris nascetur, quasi uoluntatis reliquiis in furiosis manentibus: nam cum consistat matrimonium altero furente, consistet et utroque.
甚至即使夫妻双方都处于疯狂状态,且在此期间妻子受孕,出生的子女也将处于父亲的支配权下,就好像在疯狂者中仍留有同意的残余一样:因为既然在单方发狂时婚姻存续,那么在双方发狂时婚姻也同样存续。
§1.6.8.1Adeo autem retinet ius potestatis pater furiosus, ut et adquiratur illi commodum eius, quod filius adquisiuit.
而且,疯狂的父亲在如此程度上保留着支配权之法,以至于儿子所取得的利益也同样归于他。