[ULPIANUS libro primo institutionum.
[乌尔比安《法学阶梯》第一编。
] §1.6.4.prNam ciuium Romanorum quidam sunt patres familiarum, alii filii familiarum, quaedam matres familiarum, quaedam filiae familiarum.
] 因为在罗马公民中,有的是家父,有的是家子,有的是家母,有的是家女。
patres familiarum sunt, qui sunt suae potestatis siue puberes siue impuberes: simili modo matres familiarum: filii familiarum et filiae, quae sunt in aliena potestate.
家父是指那些处于自己权力之下(自权人)的人,无论其是否达到适婚年龄;同样,家母也是如此。 家子和家女则是处于他人权力之下(他权人)的人。
nam qui ex me et uxore mea nascitur, in mea potestate est: item qui ex filio meo et uxore eius nascitur, id est nepos meus et neptis, aeque in mea sunt potestate, et pronepos et proneptis et deinceps ceteri.
因为,由我和我的妻子所生之人处于我的权力之下;同样,由我的儿子和他的妻子所生之人,即我的孙子和孙女,也同样处于我的权力之下,曾孙、曾孙女以及此后的其他人也是如此。