[ULPIANUS libro primo institutionum. ] §1.6.4.prNam ciuium Romanorum quidam sunt patres familiarum, alii filii familiarum, quaedam matres familiarum, quaedam filiae familiarum.
[울피아누스, 법학제요 제1권.] 왜냐하면 로마 시민 중 어떤 이들은 가부(家父)이고, 다른 이들은 가자(家子)이며, 어떤 여성들은 가모(家母)이고, 어떤 여성들은 가녀(家女)이기 때문이다.
patres familiarum sunt, qui sunt suae potestatis siue puberes siue impuberes: simili modo matres familiarum: filii familiarum et filiae, quae sunt in aliena potestate.
가부란 혼인적령기에 이르렀든 이르지 못했든 자기 권력 하에 있는 자(자권자)들을 말한다. 마찬가지로 가모도 그러하다. 가자와 가녀는 타인의 권력 하에 있는 자(타권자)들이다.
nam qui ex me et uxore mea nascitur, in mea potestate est: item qui ex filio meo et uxore eius nascitur, id est nepos meus et neptis, aeque in mea sunt potestate, et pronepos et proneptis et deinceps ceteri.
왜냐하면 나와 내 아내에게서 태어난 자는 내 권력 하에 있으며, 마찬가지로 내 아들과 그의 아내에게서 태어난 자, 즉 내 손자와 손녀도 동등하게 내 권력 하에 있고, 증손자와 증손녀 및 그 이하의 다른 자들도 그러하기 때문이다.