[IULIANUS libro sexagensimo nono digestorum. ] §1.5.26.prQui in utero sunt, in toto paene iure ciuili intelleguntur in rerum natura esse.
[尤里安,载《学说汇纂》第六十九卷] 在母腹中的人,在几乎整个市民法中,都被视为存在于事物的本性之中。
nam et legitimae hereditates his restituuntur: et si praegnas mulier ab hostibus capta sit, id quod natum erit postliminium habet, item patris uel matris condicionem sequitur: praeterea si ancilla praegnas subrepta fuerit, quamuis apud bonae fidei emptorem pepererit, id quod natum erit tamquam furtiuum usu non capitur: his consequens est, ut libertus quoque, quamdiu patroni filius nasci possit, eo iure sit, quo sunt qui patronos habent.
因为法定继承财产也归属于他们;而且,如果孕妇被敌人俘虏,其所生之子女享有复权,并同样依从父亲或母亲的身分。 此外,如果怀孕的女奴被盗,即使她在善意买受人处分娩,所生之子女作为盗赃物也不因时效而取得。 由此得出的结论是:只要保护人的子女还有出生的可能,被解放自由人也处于与那些拥有保护人的人相同的法律地位。