[TRYPHONINUS libro decimo disputationum. ] §1.5.15.prArescusa, si tres pepererit libera esse testamento iussa, primo partu unum, secundo tres peperit: quaesitum est, an et quis eorum liber esset.
[特里丰尼努斯《论议录》第十卷] 阿雷斯库萨在遗嘱中被规定“若产下三子则获得自由”,她第一胎产下一子,第二胎产下三子:现提问,他们之中是否以及谁是自由人。
haec condicio libertati adposita iam implenda mulieri est.
这一附于自由的条件,现在应由该妇女予以满足。
sed non dubitari debet, quin ultimus liber nascatur: nec enim natura permisit simul uno impetu duos infantes de utero matris excedere, ut ordine incerto nascentium non appareat, uter in seruitute libertateue nascatur.
但毋庸置疑的是,最后一个孩子出生时是自由人:因为自然并不允许两个婴儿在一次冲动中同时脱离母亲的子宫,以至于因出生顺序的不确定而无法显现出其中哪一个出生于奴役或出生于自由。
incipiente igitur partu existens condicio efficit, ut ex libera edatur quod postea nascitur, ueluti si quaelibet alia condicio libertati mulieris adposita parturiente ea existat.
因此,在分娩开始时条件成就,其效果在于使此后出生的孩子由自由妇人所产出,正如在该妇女分娩时,附于其自由的任何其他条件成就时一样。
uel manumissa sub hac condicione, si decem milia heredi Titioue dederit, eo momento quo parit per alium impleuerit condicionem: iam libera peperisse credenda est.
或者,若她是在“如果她向继承人或提蒂乌斯支付一万塞斯特斯”这一条件下获得解放,而在她分娩的瞬间,她通过他人满足了该条件,则应认为她已作为自由妇人而生产。