[ULPIANUS libro primo institutionum. ] §1.4.1.prQuod principi placuit, legis habet uigorem: utpote cum lege regia, quae de imperio eius lata est, populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem conferat.
[乌尔比安著《法学阶梯》第1卷] 元首的决定具有法律效力:因为通过关于其最高权力的《王权法》,人民已将自己的全部最高权力和权力让渡给元首并集中于其一身。
§1.4.1.1Quodcumque igitur imperator per epistulam et subscriptionem statuit uel cognoscens decreuit uel de plano interlocutus est uel edicto praecepit, legem esse constat.
因此,凡皇帝通过书简和署名所确立的、或在审判中通过判决所决定的、或在略式程序中通过中间判决所宣布的、或通过告示所命令的,皆确认为法律。
haec sunt quas uolgo constitutiones appellamus.
这些就是我们通常所称的“敕令”。
§1.4.1.2Plane ex his quaedam sunt personales nec ad exemplum trahuntur: nam quae princeps alicui ob merita indulsit uel si quam poenam irrogauit uel si cui sine exemplo subuenit, personam non egreditur.
显然,在这些之中,有些是属人的,不得援引为先例:因为元首因功绩而赐予某人的特惠、或对某人所施加的惩罚、或破例给予某人的救济,均不超出该人个人范围。