Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §1.2.2.pr-1.2.2.8

从王政期法律到十二表法与平民决议的历史

第 14 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

庞波尼乌斯追溯了罗马法的发展历史,阐述了王政时期的法律、十二表法的制定过程、法学解释带来的市民法兴起、法律诉讼的创制,以及平民会决议如何通过霍尔滕西乌斯法获得与法律同等的效力。

[POMPONIUS libro singulari enchiridii. ] §1.2.2.prNecessarium itaque nobis uidetur ipsius iuris originem atque processum demonstrare.
[庞波尼乌斯《手册》单卷本] 因此,我们认为有必要阐明法本身的起源和发展过程。
§1.2.2.1Et quidem initio ciuitatis nostrae populus sine lege certa, sine iure certo primum agere instituit omniaque manu a regibus gubernabantur.
事实上,在我们的城邦建立之初,人民起初在没有任何确定的法律、没有任何确定的法的情况下活动,一切事务都由国王以其权力直接管理。
§1.2.2.2Postea aucta ad aliquem modum ciuitate ipsum Romulum traditur populum in triginta partes diuisisse, quas partes curias appellauit propterea quod tunc reipublicae curam per sententias partium earum expediebat.
后来,当城邦在一定程度上有所扩大时,据传说罗慕路斯本人将人民分成了三十个部分,他称这些部分为“库里亚”,因为当时他通过这些部分的决议来处理国家事务。
et ita leges quasdam et ipse curiatas ad populum tulit: tulerunt et sequentes reges.
就这样,他本人向人民提交了某些库里亚法律,随后的国王们也提交了法律。
quae omnes conscriptae exstant in libro Sexti Papirii, qui fuit illis temporibus, quibus Superbus Demarati Corinthii filius, ex principalibus uiris.
所有这些法律都保存在塞克斯图斯·帕皮里乌斯的书中,他生活在科林斯人德玛拉图斯之子苏培布斯名列显贵之士的那个时代。
is liber, ut diximus, appellatur ius ciuile Papirianum, non quia Papirius de suo quicquam ibi adiecit, sed quod leges sine ordine latas in unum composuit.
正如我们所说,这部书被称为《帕皮里乌斯市民法》,并非因为帕皮里乌斯在其中添加了任何他自己的内容,而是因为他把杂乱无章制定出来的法律汇总到了一起。
§1.2.2.3Exactis deinde regibus lege tribunicia omnes leges hae exoleuerunt iterumque coepit populus Romanus incerto magis iure et consuetudine aliqua uti quam per latam legem, idque prope uiginti annis passus est.
随后,随着国王们被护民官法驱逐,所有这些法律都失效了,罗马人民再次开始使用不确定的法和某些习惯,而不是通过制定出来的法律,并且这种状态持续了近二十年。
§1.2.2.4Postea ne diutius hoc fieret, placuit publica auctoritate decem constitui uiros, per quos peterentur leges a Graecis ciuitatibus et ciuitas fundaretur legibus: quas in tabulas eboreas perscriptas pro rostris composuerunt, ut possint leges apertius percipi: datumque est eis ius eo anno in ciuitate summum, uti leges et corrigerent, si opus esset, et interpretarentur neque prouocatio ab eis sicut a reliquis magistratibus fieret.
后来,为了不让这种情况继续下去,决定由国家权力设立十人委员会,通过他们向希腊城邦寻求法律,并用法律来奠定城邦的基础。 他们将这些法律抄写在象牙板上,陈列在演坛前,以便使法律能够被更清楚地理解;在那一年,他们被授予了城邦中的最高权力,以便在需要时修改和解释法律,而且对他们的决定不能像对其他官员那样提出上诉。
qui ipsi animaduerterunt aliquid deesse istis primis legibus ideoque sequenti anno alias duas ad easdem tabulas adiecerunt: et ita ex accedenti appellatae sunt leges duodecim tabularum.
他们自己注意到,这些最初的法律中缺少一些东西,因此在第二年,他们在相同的板上又增加了两块;因此,由于追加的原因,它们被称为《十二表法》。
quarum ferendarum auctorem fuisse decemuiris Hermodorum quendam Ephesium exulantem in Italia quidam rettulerunt.
有人记载,在制定这些法律时,一位流亡在意大利的以弗所人赫尔莫多鲁斯曾是十人委员会的顾问。
§1.2.2.5His legibus latis coepit (ut naturaliter euenire solet, ut interpretatio desideraret prudentium auctoritatem) necessariam esse disputatione fori.
这些法律制定之后,开始变得(正如自然而然会发生的那样,解释需要法学家的权威)需要进行广场辩论。
haec disputatio et hoc ius, quod sine scripto uenit compositum a prudentibus, propria parte aliqua non appellatur, ut ceterae partes iuris suis nominibus designantur, datis propriis nominibus ceteris partibus, sed communi nomine appellatur ius ciuile.
这种辩论和这种不诉诸文字、由法学家构建而传承下来的法,并不被称为任何特定的部分,不像法的其他部分用它们自己的名字来命名、其他部分被赋予了特定的名字,而是被通称为“市民法”。
§1.2.2.6Deinde ex his legibus eodem tempore fere actiones compositae sunt, quibus inter se homines disceptarent: quas actiones ne populus prout uellet institueret, certas sollemnesque esse uoluerunt: et appellatur haec pars iuris legis actiones, id est legitimae actiones.
接着,在几乎同一时期,根据这些法律制定了诉讼程序,供人们彼此争议之用。 为了不让人民随心所欲地提起这些诉讼,他们希望诉讼程序是确定和庄严的;法的这部分被称为“法律诉讼”,即合法的诉讼。
et ita eodem paene tempore tria haec iura nata sunt: lege duodecim tabularum ex his fluere coepit ius ciuile, ex isdem legis actiones compositae sunt.
就这样,这三种法几乎在同一时间诞生了:通过《十二表法》,市民法开始从中流淌出来,同时根据该法制定了法律诉讼。
omnium tamen harum et interpretandi scientia et actiones apud collegium pontificum erant, ex quibus constituebatur, quis quoquo anno praeesset priuatis.
然而,所有这些法的解释知识和诉讼程序都掌握在祭司团手中,并由他们决定每年由谁主持私人诉讼。
et fere populus annis prope centum hac consuetudine usus est.
人民在将近一百年的时间里几乎都遵循这一习惯。
§1.2.2.7Postea cum Appius Claudius proposuisset et ad formam redegisset has actiones, Gnaeus Flauius scriba eius libertini filius subreptum librum populo tradidit, et adeo gratum fuit id munus populo, ut tribunus plebis fieret et senator et aedilis curulis.
后来,当阿庇乌斯·克劳狄乌斯提出并将这些诉讼程序整理成式样时,他的书记官、解放奴隶之子格奈乌斯·弗拉维乌斯将偷来的书交给了人民,这份礼物深受人民欢迎,以至于他成为了平民护民官、元老院议员和司库政务官(高级市政官)。
hic liber, qui actiones continet, appellatur ius ciuile Flauianum, sicut ille ius ciuile Papirianum: nam nec Gnaeus Flauius de suo quicquam adiecit libro.
这部包含诉讼程序的书被称为《弗拉维乌斯市民法》,就像那部被称为《帕皮里乌斯市民法》一样:因为格奈乌斯·弗拉维乌斯也没有在书中添加任何他自己的内容。
augescente ciuitate quia deerant quaedam genera agendi, non post multum temporis spatium Sextus Aelius alias actiones composuit et librum populo dedit, qui appellatur ius Aelianum.
随着城邦的发展,由于缺少某些诉讼类型,不久之后,塞克斯图斯·埃利乌斯制定了其他诉讼程序,并将书交给了人民,这被称为《埃利乌斯法》。
§1.2.2.8Deinde cum esset in ciuitate lex duodecim tabularum et ius ciuile, essent et legis actiones, euenit, ut plebs in discordiam cum patribus perueniret et secederet sibique iura constitueret, quae iura plebi scita uocantur.
后来,当城邦中存在《十二表法》和市民法,同时也存在法律诉讼时,发生了平民与贵族不和并出走、为自己制定法律的事情,这些法律被称为“平民会决议”。
mox cum reuocata est plebs, quia multae discordiae nascebantur de his plebis scitis, pro legibus placuit et ea obseruari lege Hortensia: et ita factum est, ut inter plebis scita et legem species constituendi interesset, potestas autem eadem esset.
不久,当平民被召回时,因为关于这些平民会决议产生了许多不和,通过《霍尔滕西乌斯法》决定,平民会决议也应作为法律予以遵守;就这样,平民会决议和法律之间虽然在制定方式上存在差异,但其效力是相同的。

词汇与语法注释

  1. 1.2.2.2quibus Superbus Demarati Corinthii filius — 在由 `quibus`(作为关系形容词或时间夺格修饰 `temporibus`)引导的关系从句中,省略了表示存在或统治的动词(如 `regnauit` 或 `fuit`),意为“科林斯人德玛拉图斯之子苏培布斯〔统治或在世〕的那个时代”。
  2. 1.2.2.4quarum ferendarum auctorem fuisse decemuiris Hermodorum — 与格 `decemuiris` 是修饰名词 `auctor`(顾问、倡议者)或与 `fuisse` 连用的关系或利益与格,意为“对十人委员会而言是顾问”。
  3. 1.2.2.5coepit ... necessariam esse disputatione fori — 虽然动词 `coepit` 支配了对格加不定式结构 `necessariam esse`,但其逻辑主语却以夺格 `disputatione` 而非主格或对格 `disputatio` 的形式出现,这暗示了文本可能存在抄写错误。在语境上,它充当主语,意为“广场辩论开始变得必要”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §1.2.2.pr-1.2.2.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:1.2.2.pr-1.2.2.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。