[POMPONIUS libro singulari enchiridii. ] §1.2.2.46Post hos quoque TUBERO fuit, qui Ofilio operam dedit: fuit autem patricius et transit a causis agendis ad ius ciuile, maxime postquam Quintum Ligarium accusauit nec optinuit apud Gaium Caesarem.
在他们之后还有图贝罗,他曾向奥菲利乌斯学习。 他是贵族,从从事法庭辩护转而研究市民法,特别是在他指控昆图斯·利加里乌斯且未能在盖乌斯·恺撒面前胜诉之后。
is est Quintus Ligarius, qui cum Africae oram teneret, infirmum Tuberonem applicare non permisit nec aquam haurire, quo nomine eum accusauit et Cicero defendit: exstat eius oratio satis pulcherrima, quae inscribitur pro Quinto Ligario.
正是这位昆图斯·利加里乌斯,当他占领阿非利加海岸时,不允许患病的图贝罗靠岸,也不允许他汲水,图贝罗以此罪名起诉他,而西塞罗为他辩护:西塞罗那篇相当优美的演说辞流传至今,题为《为昆图斯·利加里乌斯辩护》。
Tubero doctissimus quidem habitus est iuris publici et priuati et complures utriusque operis libros reliquit: sermone etiam antiquo usus affectauit scribere et ideo parum libri eius grati habentur.
图贝罗确实被认为在公法和私法方面极有学识,并在两部著作中留下了许多书册;他还刻意使用古雅的言辞进行写作,因此他的书册不太受欢迎。
§1.2.2.47Post hunc maximae auctoritatis fuerunt ATEIUS CAPITO, qui Ofilium secutus est, et ANTISTIUS LABEO, qui omnes hos audiuit, institutus est autem a Trebatio.
在他之后,拥有最大权威的是继承了奥菲利乌斯学说的阿特伊乌斯·卡皮托,以及听取了所有这些人讲授、但由特雷巴蒂乌斯启蒙的安蒂斯提乌斯·拉贝奥。
ex his Ateius consul fuit: Labeo noluit, cum offerretur ei ab Augusto consulatus, quo suffectus fieret, honorem suscipere, sed plurimum studiis operam dedit: et totum annum ita diuiserat, ut Romae sex mensibus cum studiosis esset, sex mensibus secederet et conscribendis libris operam daret.
在他们之中,阿特伊乌斯担任过执政官;而拉贝奥在奥古斯都向他提供执政官职位以担任补充执政官时,不愿接受这一荣誉,而是将极多的精力投入到学问研究中:他把整年时间作了如下划分,即在罗马用六个月时间与学者们在一起,另外六个月则隐退并致力于撰写书册。
itaque reliquit quadringenta uolumina, ex quibus plurima inter manus uersantur.
因此他留下了四百卷著作,其中极多至今仍在人们手中流传。
hi duo primum ueluti diuersas sectas fecerunt: nam Ateius Capito in his, quae ei tradita fuerant, perseuerabat, Labeo ingenii qualitate et fiducia doctrinae, qui et ceteris operis sapientiae operam dederat, plurima innouare instituit.
这两人首先形成了两个可以说是不同的学派:因为阿特伊乌斯·卡皮托坚守那些传授给他的东西,而拉贝奥凭借其天资和对学识的自信(他也曾致力于智慧的其他分支研究),开始引入极多的创新。
§1.2.2.48Et ita Ateio Capitoni MASSURIUS SABINUS successit, Labeoni NERUA, qui adhuc eas dissensiones auxerunt.
就这样,马苏里乌斯·萨比努斯继承了阿特伊乌斯·卡皮托,涅尔瓦继承了拉贝奥,他们进一步加剧了那些分歧。
hic etiam Nerua Caesari familiarissimus fuit.
这位涅尔瓦也与恺撒极为亲近。
Massurius Sabinus in equestri ordine fuit et publice primus respondit: posteaque hoc coepit beneficium dari, a Tiberio Caesare hoc tamen illi concessum erat.
马苏里乌斯·萨比努斯属于骑士阶层,是第一个公开提供法律解答的人:此后这一特权开始被授予,然而这是提贝里乌斯·恺撒首次允许他的。
§1.2.2.49Et, ut obiter sciamus, ante tempora Augusti publice respondendi ius non a principibus dabatur, sed qui fiduciam studiorum suorum habebant, consulentibus respondebant: neque responsa utique signata dabant, sed plerumque iudicibus ipsi scribebant, aut testabantur qui illos consulebant.
而且,顺便让我们了解一下,在奥古斯都时代之前,公开提供解答的权利并非由元首授予,而是那些对自己的学问有信心的人向咨询者提供解答;他们也并不一定提供加盖印章的解答,而是大多数情况下亲自写信给法官,或者由咨询他们的人来证明。
primus diuus Augustus, ut maior iuris auctoritas haberetur, constituit, ut ex auctoritate eius responderent: et ex illo tempore peti hoc pro beneficio coepit.
神圣的奥古斯都首先规定,为了使法律拥有更大的权威,他们应当根据他的权威来提供解答;从那时起,这开始作为一种特权而被请求。
et ideo optimus princeps Hadrianus, cum ab eo uiri praetorii peterent, ut sibi liceret respondere, rescripsit eis hoc non peti, sed praestari solere et ideo, si quis fiduciam sui haberet, delectari se populo ad respondendum se praepararet.
因此,最杰出的元首哈德良,当一些法务官级别的人请求他允许他们提供解答时,回复他们说,这通常不是请求来的,而是被授予的,因此,如果有人对自己有信心,那么他将很高兴看到此人做好准备向人民提供解答。
§1.2.2.50Ergo Sabino concessum est a Tiberio Caesare, ut populo responderet: qui in equestri ordine iam grandis natu et fere annorum quinquaginta receptus est.
因此,提贝里乌斯·恺撒允许萨比努斯向人民提供解答:他已经年事已高,在大约五十岁时才被接纳为骑士阶层。
huic nec amplae facultates fuerunt, sed plurimum a suis auditoribus sustentatus est.
他并没有宽裕的资产,但很大程度上由他的听讲者们供养。
§1.2.2.51Huic successit GAIUS CASSIUS LONGINUS natus ex filia Tuberonis, quae fuit neptis Seruii Sulpicii: et ideo proauum suum Seruium Sulpicium appellat.
继承他的是盖乌斯·卡西乌斯·朗吉努斯,他是由图贝罗之女所生,而该女是塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯的外孙女;因此,他称塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯为自己的曾祖父。
hic consul fuit cum Quartino temporibus Tiberii, sed plurimum in ciuitate auctoritatis habuit eo usque, donec eum Caesar ciuitate pelleret.
他在提贝里乌斯时代与夸尔蒂努斯共同担任执政官,但在恺撒将其驱逐出国家之前,他在国家中拥有极大的权威。
§1.2.2.52Expulsus ab eo in Sardiniam, reuocatus a Uespasiano diem suum obit.
他被恺撒驱逐到撒丁岛,后被维斯帕先召回,并寿终正寝。
Neruae successit PROCULUS. fuit eodem tempore et NERUA FILIUS: fuit et alius LONGINUS ex equestri quidem ordine, qui postea ad praeturam usque peruenit.
普罗库鲁斯继承了涅尔瓦。 同时代还有小涅尔瓦;另外还有一位出自骑士阶层的朗吉努斯,他后来一直晋升到法务官。
sed Proculi auctoritas maior fuit, nam etiam plurimum potuit: appellatique sunt partim Cassiani, partim Proculiani, quae origo a Capitone et Labeone coeperat.
但普罗库鲁斯的权威更大,因为他也最为有力;他们一部分被称为卡西乌斯派,一部分被称为普罗库鲁斯派,这一起源始于卡皮托和拉贝奥。
§1.2.2.53Cassio CAELIUS SABINUS successit, qui plurimum temporibus Uespasiani potuit: Proculo PEGASUS, qui temporibus Uespasiani praefectus urbi fuit: Caelio Sabino PRISCUS IAUOLENUS: Pegaso CELSUS: patri Celso CELSUS FILIUS et PRISCUS NERATIUS, qui utrique consules fuerunt, Celsus quidem et iterum: Iauoleno Prisco ABURNIUS UALENS et TUSCIANUS, item SALUIUS IULIANUS.
卡埃利乌斯·萨比努斯继承了卡西乌斯,他在维斯帕先时代最为有力;佩加苏斯继承了普罗库鲁斯,他在维斯帕先时代担任过城市长官;普里斯库斯·亚沃勒努斯继承了卡埃利乌斯·萨比努斯;凯尔苏斯继承了佩加苏斯;儿子凯尔苏斯和普里斯库斯·内拉蒂乌斯继承了父亲凯尔苏斯,这两人都曾任执政官,凯尔苏斯甚至担任过两次;阿布尔尼乌斯·瓦伦斯和图斯基亚努斯,以及萨尔维乌斯·尤里安继承了亚沃勒努斯·普里斯库斯。