[POMPONIUS libro singulari enchiridii. ] §1.2.2.39Post hos fuerunt PUBLIUS MUCIUS et BRUTUS et MANILIUS, qui fundauerunt ius ciuile.
在他们之后是普布利乌斯·穆基乌斯、布鲁图斯和马尼利乌斯,他们奠定了市民法的基础。
ex his Publius Mucius etiam decem libellos reliquit, Brutus septem, Manilius tres: et extant uolumina scripta Manilii monumenta.
在这些人中,普布利乌斯·穆基乌斯还留下了十本小著,布鲁图斯留下了七本,马尼利乌斯留下了三本;并且马尼利乌斯所著的卷册作为纪念碑式的著作流传至今。
illi duo consulares fuerunt, Brutus praetorius, Publius autem Mucius etiam pontifex maximus.
那两人曾任执政官,布鲁图斯曾任法务官,而普布利乌斯·穆基乌斯还担任过最高神神官。
§1.2.2.40Ab his profecti sunt PUBLIUS RUTILIUS RUFUS, qui Romae consul et Asiae proconsul fuit, PAULUS UERGINIUS et QUINTUS TUBERO ille stoicus Pansae auditor, qui et ipse consul.
从他们门下走出来的有普布利乌斯·鲁蒂利乌斯·鲁富斯(他曾任罗马执政官和亚细亚前执政官)、保卢斯·韦尔吉尼乌斯,以及那位斯多葛学派的、潘萨的听讲者、他本人也曾任执政官的昆图斯·图贝罗。
etiam SEXTUS POMPEIUS Gnaei Pompeii patruus fuit eodem tempore: et COELIUS ANTIPATER, qui historias conscripsit, sed plus eloquentiae quam scientiae iuris operam dedit: etiam LUCIUS CRASSUS frater Publii Mucii, qui Munianus dictus est: hunc Cicero ait iurisconsultorum disertissimum.
同时代还有盖乌斯·庞培的叔父塞克斯图斯·庞培;以及撰写历史书但致力于雄辩术多于法律知识的科埃利乌斯·安蒂帕特;还有被称为穆尼亚努斯的普布利乌斯·穆基乌斯的兄弟卢基乌斯·克拉苏;西塞罗称此人为法学家中最雄辩者。
§1.2.2.41Post hos QUINTUS MUCIUS Publii filius pontifex maximus ius ciuile primus constituit generatim in libros decem et octo redigendo.
在他们之后,普布利乌斯之子、最高神神官昆图斯·穆基乌斯通过将市民法分类整理成十八卷书,首次确立了市民法体系。
§1.2.2.42Mucii auditores fuerunt complures, sed praecipuae auctoritatis AQUILIUS GALLUS, BALBUS LUCILIUS, SEXTUS PAPIRIUS, GAIUS IUUENTIUS: ex quibus Gallum maximae auctoritatis apud populum fuisse Seruius dicit.
穆基乌斯的听讲者有很多,但最具有权威的是阿基利乌斯·加卢斯、巴尔布斯·卢基利乌斯、塞克斯图斯·帕皮里乌斯和盖乌斯·尤文蒂乌斯;塞尔维乌斯说,其中加卢斯在民众中最有权威。
omnes tamen hi a Seruio Sulpicio nominantur: alioquin per se eorum scripta non talia exstant, ut ea omnes appetant: denique nec uersantur omnino scripta eorum inter manus hominum, sed Seruius libros suos compleuit, pro cuius scriptura ipsorum quoque memoria habetur.
然而,所有这些人都在塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯的著作中被提及。 否则,他们自己的著作并不能以一种让所有人争相获取的形式流传下来。 总之,他们的著作完全没有在人们手中流传,而是塞尔维乌斯充实了自己的书,多亏了他的著述,他们这些人的记忆才得以保存。
§1.2.2.43SERUIUS autem SULPICIUS cum in causis orandis primum locum aut pro certo post Marcum Tullium optineret, traditur ad consulendum Quintum Mucium de re amici sui peruenisse cumque eum sibi respondisse de iure Seruius parum intellexisset, iterum Quintum interrogasse et a Quinto Mucio responsum esse nec tamen percepisse, et ita obiurgatum esse a Quinto Mucio: nam||que eum dixisse turpe esse patricio et nobili et causas oranti ius in quo uersaretur ignorare.
且说塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯在法庭辩护中占有第一位,或者确凿无疑地仅次于马尔库斯·图利乌斯,据传他曾为了一位朋友的事情去向昆图斯·穆基乌斯咨询。 当塞尔维乌斯未能完全理解昆图斯对他做出的法律解答时,他再次询问昆图斯,并得到了昆图斯·穆基乌斯的回答,但仍未理解,因而受到了昆图斯·穆基乌斯的斥责;因为昆图斯说,对于一个贵族、显贵且从事法庭辩护的人来说,不了解自己所从事的法律是可耻的。
ea uelut contumelia Seruius tactus operam dedit iuri ciuili et plurimum eos, de quibus locuti sumus, audiit, institutus a Balbo Lucilio, instructus autem maxime a Gallo Aquilio, qui fuit Cercinae: itaque libri complures eius extant Cercinae confecti.
塞尔维乌斯受到这一近乎侮辱的刺激,便致力于市民法,并大量听取了我们所说过的那些人的讲授,他由巴尔布斯·卢基利乌斯启蒙,主要由当时在克尔基纳的加卢斯·阿基利乌斯指导;因此,他有许多在克尔基纳完成的著作流传下来。
hic cum in legatione perisset, statuam ei populus Romanus pro rostris posuit, et hodieque exstat pro rostris Augusti.
当他出使殉职时,罗马人民在讲坛前为他树立了雕像,直到今天它还立在奥古斯都讲坛前。
huius uolumina complura exstant: reliquit autem prope centum et octaginta libros.
他的卷册有许多流传下来;他留下了将近一百八十本书。
§1.2.2.44Ab hoc plurimi profecerunt, fere tamen hi libros conscripserunt: ALFENUS UARUS GAIUS, AULUS OFILIUS, TITUS CAESIUS, AUFIDIUS TUCCA, AUFIDIUS NAMUSA, FLAUIUS PRISCUS, GAIUS ATEIUS, PACUUIUS LABEO ANTISTIUS Labeonis Antisti pater, CINNA, PUBLICIUS GELLIUS. ex his decem libros octo conscripserunt, quorum omnes qui fuerunt libri digesti sunt ab Aufidio Namusa in centum quadraginta libros.
从他门下毕业的极多,但主要由以下这些人撰写了著作:阿尔费努斯·瓦鲁斯·盖乌斯、阿乌鲁斯·奥菲利乌斯、提图斯·凯西乌斯、奥菲迪乌斯·图卡、奥菲迪乌斯·纳穆萨、弗拉维乌斯·普里斯库斯、盖乌斯·阿特伊乌斯、帕库维乌斯·拉贝奥·安蒂斯提乌斯(拉贝奥·安蒂斯提的父亲)、琴纳、普布利基乌斯·杰利乌斯。 在这十人中,有八人撰写了著作,其所有著作均由奥菲迪乌斯·纳穆萨整理为一百四十本书。
ex his auditoribus plurimum auctoritatis habuit Alfenus Uarus et Aulus Ofilius, ex quibus Uarus et consul fuit, Ofilius in equestri ordine perseuerauit.
在这些听讲者中,阿尔费努斯·瓦鲁斯和阿乌鲁斯·奥菲利乌斯最具有权威,其中瓦鲁斯还担任过执政官,而奥菲利乌斯则一直保持在骑士阶层。
is fuit Caesari familiarissimus et libros de iure ciuili plurimos et qui omnem partem operis fundarent reliquit.
他与恺撒极为亲近,留下了极多市民法著作,这些著作奠定了该领域的各个部分。
nam de legibus uicensimae primus conscribit: de iurisdictione idem edictum praetoris primus diligenter composuit, nam ante eum Seruius duos libros ad Brutum perquam breuissimos ad edictum subscriptos reliquit.
因为他首先撰写了关于二十分之一税法律的著作,同样,他首次精心编纂了关于司法管辖权的法务官告示,因为在他之前,塞尔维乌斯只留下了两本非常简短的、附在告示下的给布鲁图斯的书。
§1.2.2.45Fuit eodem tempore et TREBATIUS, qui idem Corneli Maximi auditor fuit: AULUS CASCELLIUS, Quintus Mucius Uolusii auditor, denique in illius honorem testamento Publium Mucium nepotem eius reliquit heredem.
同时代还有特雷巴蒂乌斯,他同样是科尔内利乌斯·马克西穆斯的听讲者;以及阿乌鲁斯·卡斯凯利乌斯,他是昆图斯·穆基乌斯的弟子沃卢西乌斯的听讲者,最后,为了表达对他的敬意,卡斯凯利乌斯在遗嘱中指定其孙普布利乌斯·穆基乌斯为继承人。
fuit autem quaestorius nec ultra proficere uoluit, cum illi etiam Augustus consulatum offerret.
他曾任财务官,且不想进一步晋升,即使奥古斯都向他提供执政官职位也是如此。
ex his Trebatius peritior Cascellio, Cascellius Trebatio eloquentior fuisse dicitur, Ofilius utroque doctior.
在这些人中,据说特雷巴蒂乌斯比卡斯凯利乌斯更精通实务,卡斯凯利乌斯比特雷巴蒂乌斯更雄辩,而奥菲利乌斯比两人都更有学识。
Cascellii scripta non exstant nisi unus liber bene dictorum, Trebatii complures, sed minus frequentantur.
卡斯凯利乌斯的著作除了一本《名言录》之外已不复存在,特雷巴蒂乌斯的著作虽然很多,但较少有人阅读。