[MACER libro secundo de iudiciis publicis.
[马塞尔,见《公的事判》第二卷。
] §1.18.14.prDiuus Marcus et Commodus Scapulae Tertullo rescripserunt in haec uerba: 'Si tibi liquido compertum est Aelium Priscum in eo furore esse, ut continua mentis alienatione omni intellectu careat, nec subest ulla suspicio matrem ab eo simulatione dementiae occisam: "potes de modo poenae eius dissimulare, cum satis furore ipso puniatur.
] 神圣马可和科莫多斯曾给斯卡普拉·特尔图卢斯写了如下内容的敕答:“如果你已十分清楚地查明,埃利乌斯·普里斯库斯处于因精神持续错乱而丧失一切理解力的疯狂状态,且完全没有他以伪装疯狂来杀害母亲的嫌疑:你可以不予追究对其惩罚的方式,因为他本人已因这疯狂受到了足够的惩罚。
et tamen diligentius custodiendus erit ac, si putabis, etiam uinculo coercendus, quoniam tam ad poenam quam ad tutelam eius et securitatem proximorum pertinebit.
然而,他仍须被更严格地看管,且如果你认为必要,甚至应当用锁链加以拘束,因为这不仅关系到惩罚,也关系到对他的保护以及邻人的安全。
si uero, ut plerumque adsolet, interuallis quibusdam sensu saniore, non forte eo momento scelus admiserit nec morbo eius danda est uenia, diligenter explorabis et si quid tale compereris, consules nos, ut aestimemus, an per immanitatem facinoris, si, cum posset uideri sentire, commiserit, supplicio adficiendus sit.
但是,如果像通常所发生的那样,他在某些间歇期拥有较为健全的神志,且并非碰巧是在发疯的那一瞬间犯下罪行,因而其疾病不应得到宽恕,那么你应当认真调查,如果查明有此类情况,你应当向我们咨询,以便我们评估,如果他是被认为能够理解事理时犯下罪行,是否应当因其罪行的残暴而被处以极刑。
cum autem ex litteris tuis cognouerimus tali eum loco atque ordine esse, ut a suis uel etiam in propria uilla custodiatur: recte facturus nobis uideris, si eos, a quibus illo tempore obseruatus esset, uocaueris et causam tantae neglegentiae excusseris et in unumquemque eorum, prout tibi leuari uel onerari culpa eius uidebitur, constitueris.
另外,既然我们从你的来信中获悉,他处于可由其亲属或甚至在自己的别墅中被看管的地位和阶层:如果我们认为,你若传唤当时本该监视他的那些人,审问发生如此严重疏忽的原因,并根据你认为他们过失的减轻或加重,对他们每一个人做出决定,那么你将行事得当。
nam custodes furiosis non ad hoc solum adhibentur, ne quid perniciosius ipsi in se moliantur, sed ne aliis quoque exitio sint: quod si committatur, non immerito culpae eorum adscribendum est, qui neglegentiores in officio suo fuerint.
因为对疯子设立监护人,不仅是为了防止他们对自己做出什么危害更大的事,也是为了防止他们对他人造成毁灭:如果发生这种情况,这不无道理地应当归咎于那些在履行自身职责时较为疏忽之人的过失。
'
”