[ULPIANUS libro septimo de officio proconsulis.
[乌尔比安,见《行省执政官职责》第七卷。
] §1.18.13.prCongruit bono et graui praesidi curare, ut pacata atque quieta prouincia sit quam regit.
] 一位优秀且庄重的行省总督应当注意,使他所统治的行省保持和平与安宁。
quod non difficile obtinebit, si sollicite agat, ut malis hominibus prouincia careat eosque conquirat: nam et sacrilegos latrones plagiarios fures conquirere debet et prout quisque deliquerit, in eum animaduertere, receptoresque eorum coercere, sine quibus latro diutius latere non potest.
如果他尽心尽责,使行省免受恶人的侵害并搜捕他们,他将不难实现这一目标。 因为他应当搜捕圣物盗窃犯、强盗、拐劫人口犯和窃贼,并根据每个人的罪行进行惩处,同时惩治他们的窝藏者,没有这些窝藏者,强盗就无法长期潜藏。
§1.18.13.1Furiosis, si non possint per necessarios contineri, eo remedio per praesidem obuiam eundum est: scilicet ut carcere contineantur.
对于疯子,如果他们不能被亲属控制,总督应当采取以下补救措施:即将其关押在监狱中。
et ita diuus Pius rescripsit.
神圣庇护也曾作此敕答。
sane excutiendum diui fratres putauerunt in persona eius, qui parricidium admiserat, utrum simulato furore facinus admississet an uero re uera compos mentis non esset, ut si simulasset, plecteretur, si fureret, in carcere contineretur.
确实,神圣兄弟皇帝认为,对于犯有杀害尊亲罪的人,应当调查其是在伪装疯狂下犯下罪行,还是事实上并非神志清醒,以便如果是伪装的,他应受到惩罚,而如果是真疯,则应关押在监狱中。