Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §1.16.6.pr-1.16.6.3

副官权限委托的限制与受礼的节制

第 191 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安阐述了行省总督的职责,详细说明了向副官委托权力的限制、副官应向总督而非皇帝咨询的原则,以及总督在收受客礼时应遵循的节制标准。

[ULPIANUS libro primo de officio proconsulis. ] §1.16.6.prSolent etiam custodiarum cognitionem mandare legatis, scilicet ut praeauditas custodias ad se remittant, ut innocentem ipse liberet.
[乌尔比安,《论行省总督的职责》第一卷] 行省总督通常也将对囚犯的审理委托给副官,即让副官将经过预审的囚犯送回自己这里,以便他亲自释放无罪之人。
sed hoc genus mandati extraordinarium est: nec enim potest quis gladii potestatem sibi datam uel cuius alterius coercitionis ad alium transferre, nec liberandi igitur reos ius, cum accusari apud eum non possint.
但是,这种委托是特别的:因为任何人既不能将授予其自身的“剑之权力”或任何其他强制权转让给他人,因此也不能转让释放被告人的权力,因为被告人无法在副官面前被指控。
§1.16.6.1Sicut autem mandare iurisdictionem uel non mandare est in arbitrio proconsulis, ita adimere mandatam iurisdictionem licet quidem proconsuli, non autem debet inconsulto principe hoc facere.
然而,正如是否委托司法权属于行省总督的裁量范围一样,行省总督也确实被允许撤回已委托的司法权,但不应当在未咨询皇帝的情况下这样做。
§1.16.6.2Legatos non oportet principem consulere, sed proconsulem suum, et is ad consultationes legatorum debebit respondere.
副官不应当咨询皇帝,而应当咨询其自身的行省总督,而行省总督则应当对副官的咨询做出解答。
§1.16.6.3Non uero in totum xeniis abstinere debebit proconsul, sed modum adicere, ut neque morose in totum abstineat neque auare modum xeniorum excedat.
然而,行省总督并不应当完全拒绝客礼(馈赠),而应当保持节制,以便既不因过于死板而完全拒绝,也不因贪婪而超出客礼的限度。
quam rem diuus Seuerus et imperator Antoninus elegantissime epistula sunt moderati, cuius epistulae uerba haec sunt: 'quantum ad xenia pertinet, audi quid sentimus: uetus prouerbium est: οὔτε πάντα οὔτε πάντοτε οὔτε παρὰ πάντων.
神圣的塞维鲁与安敦尼皇帝在一封信中极其得体地规范了此事,该信的文字如下:“关于客礼,且听我们的想法:古老的谚语说:οὔτε πάντα οὔτε πάντοτε οὔτε παρὰ πάντων。
nam ualde inhumanum est a nemine accipere, sed passim uilissimum est et omnia auarissimum.
因为不接受任何人的好意是非常不近人情的,而随处接受则极其低俗,接受一切更是极其贪婪。
' et quod mandatis continetur, ne donum uel munus ipse proconsul uel qui in alio officio erit accipiat ematue quid nisi uictus cottidiani causa, ad xeniola non pertinet, sed ad ea quae edulium excedant usum.
”而在训令中所包含的规定——即行省总督本人或担任其他官职之人,除为了每日生计所需之外,不得接受或购买任何礼物或赠品——并不适用于微薄的客礼,而是适用于那些超出食物食用范围的事物。
sed nec xenia producenda sunt ad munerum qualitatem.
但是,客礼也不应当被扩大到具有赠品的性质。

词汇与语法注释

  1. §1.16.6.prut praeauditas custodias ad se remittant, ut innocentem ipse liberet — 连续出现的两个 ut 子句具有不同的语法功能。第一个由 scilicet 引导的 `ut... remittant` 是名词性子句,用以具体说明 `mandare` 的内容,其主语为被委托人即副官(legati);第二个 `ut... liberet` 是目的状语子句,其主语为总督本人,由强调代词 `ipse` 表明。
  2. §1.16.6.prnec liberandi igitur reos ius — 在语法上,此句对应前文的 `nec enim potest quis ... transferre`,省略了部分成分而形成 `nec [potest quis] liberandi igitur reos ius [ad alium transferre]` 的结构。其中 `ius`(权利)是 `transferre` 的直接宾语,而 `liberandi reos`(释放被告人)是修饰 `ius` 的动形容词(gerundive)属格结构。
  3. §1.16.6.3et quod mandatis continetur ... ad xeniola non pertinet — 主句的结构中,由关系代词 `quod` 引导的关系从句 `quod mandatis continetur`(训令中所包含的内容)充当主语,主句动词为 `non pertinet`。而 `ne donum uel munus... accipiat` 子句则是解释 `quod` 具体内容的同格从句。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §1.16.6.pr-1.16.6.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:1.16.6.pr-1.16.6.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。