[ULPIANUS libro trigensimo octauo ad Sabinum. ] §1.14.3.prBarbarius Philippus cum seruus fugitiuus esset, Romae praeturam petiit et praetor designatus est.
[乌尔比安,萨宾注释第三十八卷] 巴尔巴里乌斯·菲利普斯虽是一名逃亡奴隶,却在罗马竞选裁判官并被指定为裁判官。
sed nihil ei seruitutem obstetisse ait Pomponius, quasi praetor non fuerit: atquin uerum est praetura eum functum.
但蓬波尼乌斯认为,他的奴隶身份对他并无阻碍,就好像他并非没有担任过裁判官一样;然而,他确实履行了裁判官的职责。
et tamen uideamus: si seruus quamdiu latuit, dignitate praetoria functus sit, quid dicemus? quae edixit, quae decreuit, nullius fore momenti? an fore propter utilitatem eorum, qui apud eum egerunt uel lege uel quo alio iure? et uerum puto nihil eorum reprobari: hoc enim humanius est: cum etiam potuit populus Romanus seruo decernere hanc potestatem, sed et si scisset seruum esse, liberum effecisset.
尽管如此,让我们看看:如果一名奴隶在隐藏身份期间履行了裁判官的尊严,我们该怎么说? 他所发布的告示、他所作出的判决,都将毫无效力吗? 还是为了在其实施法律或其他权利的人的利益而具有效力? 我认为,这些行为无一被否定是正确的,因为这更符合人道;因为罗马人民甚至本可以授予奴隶这种权力,而且,如果他们知道他是奴隶,也早就会使他成为自由人。
quod ius multo magis in inperatore obseruandum est.
这一法律原则在皇帝身上更应予以遵守。