[ULPIANUS libro primo institutionum. ] §1.1.4.prManumissiones quoque iuris gentium sunt.
[乌尔比安《法学阶梯》第一卷]\n\n奴隶释放也属于万民法。
est autem manumissio de manu missio, id est datio libertatis: nam quamdiu quis in seruitute est, manui et potestati suppositus est, manumissus liberatur potestate.
的确,奴隶释放即是指从手中释放,也就是赋予自由:因为只要有人处于奴隶状态,他就被置于手与权力之下;而一旦被释放,他便脱离了该权力。
quae res a iure gentium originem sumpsit, utpote cum iure naturali omnes liberi nascerentur nec esset nota manumissio, cum seruitus esset incognita: sed posteaquam iure gentium seruitus inuasit, secutum est beneficium manumissionis.
这一制度源于万民法,因为根据自然法,所有人出生时都是自由的,而由于奴隶制不为人知,奴隶释放也就无从知晓:但在奴隶制通过万民法侵入之后,奴隶释放的恩惠便随之而来。
et cum uno naturali nomine homines appellaremur, iure gentium tria genera esse coeperunt: liberi et his contrarium serui et tertium genus liberti, id est hi qui desierant esse serui.
并且,尽管我们本以自然赋予的单一名称被称为“人”,但通过万民法,开始出现了三个类别:自由人、与其相对的奴隶,以及第三类即解放自由人,也就是那些不再是奴隶的人。