Humanitext Reader

罗马皇帝群像 · 迪迪乌斯·尤利安努斯传 §4-6

民众的抵制与应对塞维鲁等人的叛乱

第 2 段,共 3 段 · 拉丁语

内容简介

迪迪乌斯·尤利安努斯在民众的憎恨中试图推行和解政策,但叙利亚的奈哲尔和伊利里亚的塞维鲁举兵反叛,惊慌失措的尤利安努斯随后采取了各种军事防御、刺杀行动,并最终提议共享帝位。

§4Ubi vero primum inluxit, senatum et equestrem ordinem in Palatium venientem admisit atque unumquemque, ut erat aetas, vel fratrem vel filium vel parentem adfatus blandissime est.
然而一到黎明,他便接见了来到宫殿的元老院议员和骑士阶层,并根据每个人的年龄,极其和蔼地称呼其为兄弟、儿子或父亲。
sed populus in Rostris atque ante curiam ingentibus eum conviciis lacessebat, sperans deponi ab eo posse imperium quod milites dederant, lapidationem quoque fecere, descendens cum militibus et senatu in curiam diras imprecati sunt, rem divinam facienti ne litaret optarunt.
但民众在演讲台和元老院前用极大的辱骂挑衅他,希望他能放弃士兵们所赐予的帝位。 他们甚至向他投掷石块,当他与士兵和元老院一同走向元老院时,人们对他发出恶毒的诅咒,并在他举行祭祀时,祈祷他无法得到吉兆。
lapides etiam in eum iecerunt, cum Iulianus manu eos semper placare cuperet, ingressus autem curiam, placide et prudenter verba fecit, egit gratias, quod esset adscitus, quod et ipse et uxor et filia eius Augustorum nomen acceperunt.
他们还向他投掷石块,而尤利安努斯总是企图用手势来安抚他们。 但进入元老院后,他温和而明智地发表了讲话,感谢自己被接纳,以及他本人、妻子和女儿都获得了“奥古斯都”的称号。
patris patriae quoque nomen recepit, argenteam statuam respuit.
他还接受了“国父”的称号,但拒绝了为他立银像。
e senatu in Capitolium pergenti populus obstitit, sed ferro et vulneribus et pollicitationibus aureorum, quos digitis ostendebat ipse Iulianus ut fidem faceret, summotus atque depulsus est.
当他从元老院前往卡皮托利乌姆山时,民众阻挡了他的去路,但在剑刃、伤口以及金币(这是尤利安努斯本人为了取得信任而用手指展示的)的允诺下,[民众]被驱散和退治了。
inde ad circense spectaculum itum est.
随后,众人前往观看大竞技场的表演。
sed occupatis indifferenter omnium subselliis populus geminavit convicia in Iulianum; Pescennium Nigrum, qui iam imperare dicebatur, ad urbis praesidium vocavit.
但在所有席位被不分彼此地占满时,民众加倍了对尤利安努斯的辱骂;他们呼唤据传已经称帝的佩斯肯尼乌斯·奈哲尔来守卫城市。
haec omnia Iulianus placide tulit totoque imperii sui tempore mitissimus fuit.
所有这些,尤利安努斯都温和地承受了,并且在整个统治期间,他都极其温和。
populus autem in milites vehementissime invehebatur, qui ob pecuniam Pertinacem occidissent.
然而,民众对那些为了金钱而杀害佩尔蒂纳克斯的士兵进行了极猛烈的谴责。
multa igitur quae Commodus statuerat, Pertinax tulerat, ad conciliandum favorem populi restituit, de ipso Pertinace neque male neque bene quicquam egit, quod gravissimum plurimis visum est.
因此,为了博得民众的好感,他恢复了许多由康茂德确立、而被佩尔蒂纳克斯废除的事物。 关于佩尔蒂纳克斯本人,他既未做坏事也未做好事,这在大多数人看来是极其严重的。
constitit autem propter metum militum de honore Pertinacis tacitum esse.
不过,大家一致认为,由于对士兵的恐惧,关于佩尔蒂纳克斯的名誉,人们保持了沉默。
§5Et Iulianus quidem neque Britannicos exercitus neque Illyricos timebat, Nigrum vero misso primipilario occidi praeceperat, timens praecipue Syriacos exercitus, ergo Pescennius Niger in Syria, Septimius Severus in Illyrico cum exercitibus quibus praesidebant a Iuliano descivere.
至于尤利安努斯,他既不害怕不列颠的军队,也不害怕伊利里亚的军队,却因特别害怕叙利亚的军队,而派遣了一名首席百夫长去刺杀奈哲尔。 因此,叙利亚的佩斯肯尼乌斯·奈哲尔和伊利里亚的塞普蒂米乌斯·塞维鲁,率领着他们所指挥的军队,背叛了尤利安努斯。
sed cum ei nuntiatum esset Severum descivisse, quem suspectum non habuerat, perturbatus est et ad senatum venit impetravitque ut hostis Severus renuntiaretur; militibus etiam qui Severum secuti fuerant dies praestitutus, ultra quam, si cum Severo fuissent, hostium numero haberentur.
但当他得知自己未曾怀疑过的塞维鲁也背叛了时,他感到十分慌乱,便来到元老院,并争取到将塞维鲁宣布为国家公敌;同时也为跟随塞维鲁的士兵们规定了一个期限,若超过该期限仍与塞维鲁站在一起,他们将被视作敌人。
missi sunt praeterea legati a senatu consulares ad milites, qui suaderent ut Severus repudiaretur, et is esset imperator quem senatus elegerat, inter ceteros legatus est Vespronius Candidus, vetus consularis, olim militibus invisus ob durum et sordidum imperium.
此外,元老院向士兵们派出了执政官级别的使节,以劝说他们放弃塞维鲁,并立元老院所选出的人为皇帝;在众人之中,曾因严酷和吝啬的指挥而为士兵所憎恨的资深执政官韦斯普罗尼乌斯·坎迪杜斯被选为使节。
missus est successor Severo Valerius Catullinus, quasi posset ei succedi, qui militem iam sibi tenebat, missus praeterea Aquilius centurio, notus caedibus senatoriis, qui Severum occideret.
瓦莱里乌斯·卡图利努斯被派去接替塞维鲁,仿佛能够接替一个已经牢牢掌控士兵的人似的;此外,还派遣了以屠杀元老院议员而闻名的百夫长阿基利乌斯去刺杀塞维鲁。
ipse autem Iulianus praetorianos in campum deduci iubet, muniri turres, sed milites desides et urbana luxuria dissolutos invitissimos ad exercitium militare produxit, ita ut vicarios operis, quod unicuique praescribebatur, mercede conducerent.
尤利安努斯本人则下令将近卫军带到练兵场,并加固防御塔;但他极其艰难地将那些因城市奢靡而懒散退化的士兵带去进行军事训练,以至于他们甚至出钱雇人来代替自己承担被分派的劳役。
§6Et Severus quidem ad urbem infesto agmine veniebat, sed Didius Iulianus nihil cum exercitu praetoriano proficiebat, quem cotidie populus et magis oderat et ridebat.
塞维鲁率领敌对的大军正逼近城市,而迪迪乌斯·尤利安努斯率领着近卫军却一无所获,这支军队每天都更受民众的憎恨和嘲笑。
et Iulianus sperans Laetum fautorem Severi, cum per eum Commodi manus evasisset ingratus tanto beneficio iussit eum occidi, iussit etiam Marciam una interfici.
尤利安努斯怀疑莱图斯是塞维鲁的支持者,尽管他曾通过此人逃脱了康茂德的手掌,但他却对如此重恩忘恩负义,下令将其处死,并下令将马尔基娅也一同杀害。
Sed dum haec egit Iulianus, Severus classem Ravennatem occupat, legati senatus, qui Iuliano promiserant operam suam, ad Severum transierunt.
但在尤利安努斯做这些事的时候,塞维鲁占领了拉文纳的舰队,而曾向尤利安努斯承诺效忠的元老院使节们,也纷纷倒向了塞维鲁。
Tullius Crispinus, praefectus praetorio, contra Severum missus ut classem produceret, repulsus Romam rediit.
被派去对抗塞维鲁并出动舰队的近卫军长官图利乌斯·克里斯皮努斯,在被击退后返回了罗马。
haec cum Iulianus videret, senatum rogavit ut virgines Vestales et ceteri sacerdotes cum senatu obviam exercitui Severi prodirent et praetentis infulis rogarent, inanem rem contra barbaros milites parans.
看到这些情况后,尤利安努斯请求元老院,让维斯塔贞女和其他祭司与元老院一同去迎击塞维鲁的军队,并在身前展示神圣发带进行哀求——这对于粗野的士兵而言只是一种毫无用处的徒劳准备。
haec tamen agenti Iuliano Plautius Quintilius consularis augur contradixit, adserens non debere imperare eum qui armis adversario non posset resistere, cui multi senatores consenserunt, quare iratus Didius milites e castris petiit, qui senatum ad obsequium cogerent aut obtruncarent.
然而,就在尤利安努斯采取这些行动时,曾任执政官的占卜官普劳蒂乌斯·昆蒂利乌斯表示反对,声称一个无法用武器抵抗对手的人不应该统治。 许多元老院议员表示赞同,为此迪迪乌斯大怒,从军营中召集士兵,企图强迫元老院服从或者将他们屠杀。
sed id consilium displicuit, neque enim decebat, ut, cum senatus hostem Severum Iuliani causa iudicasset, eundem Iulianum pateretur infestum.
但这一计划未获采纳,因为在元老院为了尤利安努斯的缘故而判定塞维鲁为公敌之后,若还要容忍这同一个尤利安努斯对他们怀有敌意,实在是不合情理。
quare meliore consilio ad senatum venit petiitque, ut fieret senatus consultum de participatione imperii, quod statim factum est.
因此,他采取了更好的建议,来到元老院并请求通过一项关于共享帝位的元老院决议,该决议随即获得通过。

词汇与语法注释

  1. §4 ¦3¦descendens cum militibus et senatu in curiam diras imprecati sunt — 单数现在分词 descendens 指代尤利安努斯(单数),但主动词 imprecati sunt(以及 fecere 和 optarunt)却是复数形式。这是“依意一致(constructio ad sensum)”的用法,其逻辑主语是集合名词 populus。
  2. §5 ¦1¦misso primipilario — 夺格绝对(ablative absolute),意为“派遣了首席百夫长”。primipilarius 指的是第一大队的首席百夫长(primus pilus)或承担特定官职的资深百夫长。
  3. §6 ¦2¦sperans Laetum fautorem Severi — 这里的 sperans 意为“预料”、“怀疑”,后接省略了系动词 esse 的对格与不定式结构(Laetum fautorem Severi [esse])。在后古典拉丁语中,spero 不仅表示积极的“希望”,也可用于对消极事态的“预期”或“推测”。
  4. §6 ¦8¦pateretur infestum — 此句属于 neque enim decebat, ut... [senatus] eundem Iulianum pateretur infestum 结构。ut 引导的从句充当无人称动词 decebat 的主语,pateretur 的主语是 senatus。infestum 是宾语补足语,与 Iulianus 一致,意为“容忍这同一个尤利安努斯(对元老院)怀有敌意”。

引用这一段

罗马皇帝群像, 迪迪乌斯·尤利安努斯传 §4-6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2331.phi009.humanitext-lat2:4-6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。