Humanitext Reader

罗马皇帝群像 · 迪迪乌斯·尤利安努斯传 §7-9

尤利安努斯的废黜与宫中遇害

第 3 段,共 3 段 · 拉丁语

内容简介

尤利安努斯试图与塞维鲁共享帝位却遭到拒绝,随后诉诸巫术以求自保。在被所有人抛弃后,元老院废黜了其帝位,他最终在宫殿中被杀,塞维鲁随之成为新皇帝。

§7Tunc omen quod sibi Iulianus, cum imperium acciperet, fecerat omnibus venit in mentem, nam cum consul designatus de eo sententiam dicens ita pronuntiasset: Didium Iulianum imperatorem appellandum esse censeo, Iulianus suggessit Adde et Severum, quod cognomentum avi et proavi sibi Iulianus adsciverat.
此时,所有人脑海中都浮现出尤利安努斯在接受帝位时为自己制造的一个预兆,因为当候任执政官就他发表意见并这样宣布时: “我提议应当称迪迪乌斯·尤利安努斯为皇帝,” 尤利安努斯提议道: “也加上塞维鲁,” 这是尤利安努斯为自己承袭的祖父和曾祖父的副名。
sunt tamen qui dicant nullum fuisse Iuliani consilium de obtruncando senatu, cum tanta in eum senatus consuluisset.
然而也有人说,尽管元老院针对他通过了如此严厉的决议,但尤利安努斯并没有屠杀元老院的计划。
Post senatus consultum statim Didius Iulianus unum ex praefectis, Tullium Crispinum, misit, ipse autem tertium fecit praefectum Veturium Macrinum, ad quem Severus litteras miserat, ut esset praefectus.
元老院决议之后,迪迪乌斯·尤利安努斯立即派遣了近卫军长官之一的图利乌斯·克里斯皮努斯,而他自己则任命了第三位近卫军长官韦图里乌斯·马克里努斯,塞维鲁曾给此人写信,希望他担任这一职务。
sed pacem simulatam esse mandatamque caedem Severi Tullio Crispino, praefecto praetorii, et populus locutus est et Severus suspicatus, denique hostem se Iuliano Severus esse maluit quam participem consensu militum.
但无论民众在私下议论,还是塞维鲁自己也在怀疑:这和平是虚假的,且暗杀塞维鲁的命令已下达给了近卫军长官图利乌斯·克里斯皮努斯;因此,塞维鲁宁愿依靠士兵们的支持成为尤利安努斯的敌人,也不愿成为他的合伙人。
Severus autem statim et ad plurimos Romam scripsit et occulto misit edicta, quae proposita sunt.
此外,塞维鲁立即给罗马的许多人写了信,并暗中派人送去了宣告,这些宣告被张贴了出来。
fuit praeterea in Iuliano haec amentia, ut per magos pleraque faceret, quibus putaret vel odium populi deleniri vel militum arma compesci.
此外,尤利安努斯还有这样一种疯狂:他依靠巫师做了许多事情,以为通过这些事,要么可以平息民众的仇恨,要么可以压制士兵的武力。
nam et quasdam non convenientes Romanis sacris hostias immolaverunt et carmina profana incantaverunt, et ea quae ad speculum dicunt fieri, in quo pueri praeligatis oculis incantato vertice respicere dicuntur, Iulianus fecit, tuncque puer vidisse dicitur et adventum Severi et Iuliani decessionem.
因为他们不仅祭祀了一些不合罗马礼俗的牺牲,吟诵了不洁的咒语,而且尤利安努斯还实施了那种据说用镜子进行的法术——据说在这种法术中,被蒙上眼睛的男孩在头部被施加咒语后要在镜中观看;据说当时那男孩看见了塞维鲁的到来和尤利安努斯的退位。
§8Et Crispinus quidem, cum occurrisset praecursoribus Severi, Iulio Laeto auctore a Severo interemptus est.
而克里斯皮努斯在遭遇塞维鲁的先遣队时,经尤利乌斯·莱图斯的指使,被塞维鲁处死了。
deiecta sunt etiam consulta senatus.
元老院的决议牌也被拉倒了。
Iulianus convocato senatu quaesitisque sententiis, quid facto opus esset, certi nihil comperit a senatu, sed postea sponte sua gladiatores Capuae iussit armari per Lollianum Titianum, et Claudium Pompeianum e Tarracinensi ad participatum evocavit, quod et gener imperatoris fuisset et diu militibus praefuisset.
尤利安努斯召集元老院,征询关于应该怎么做的意见,但从元老院那里没有得到任何明确的答复;但随后他主动下令,通过洛利亚努斯·蒂蒂亚努斯将卡普亚的角斗士武装起来,并从塔拉奇纳召回克劳狄乌斯·波姆佩亚努斯以共享帝位,因为此人曾是皇帝的女婿,且长期指挥军队。
sed hoc ille recusavit, senem se et debilem luminibus respondens.
但那人拒绝了,回答说自己年迈且双目昏花。
transierant et ex Umbria milites ad Severum, et praemiserat quidem litteras Severus, quibus iubebat interfectores Pertinacis servari.
来自翁布里亚的士兵也已倒向了塞维鲁;塞维鲁实际上已经预先发出了信件,命令将杀害佩尔蒂纳克斯的凶手们看管起来。
Brevi autem desertus est ab omnibus Iulianus et remansit in Palatio cum uno de praefectis suis Geniali et genero Repentino, actum est denique ut Iuliano senatus auctoritate abrogaretur imperium, et abrogatum est, appellatusque statim Severus imperator, cum fingeretur quod veneno se absumpsisset Iulianus.
然而不久,尤利安努斯便被所有人抛弃,与他的一名近卫军长官格尼亚里斯以及女婿雷펜티누斯留在宫殿中。 最终,在元老院的权威下,免去尤利安努斯帝位的议案得以通过,帝位也随之被废黜;塞维鲁随即被宣布为皇帝,而对外则宣称尤利安努斯是服毒自尽的。
missi tamen a senatu, quorum cura per militem gregarium in Palatio idem Iulianus occisus est fidem Caesaris implorans, hoc est Severi.
然而,元老院还是派出了人手,在他们的安排下,正是这位尤利安努斯在宫殿中被一名普通士兵杀害,临死前他还在乞求凯撒——即塞维鲁的宽恕和保护。
filiam suam potitus imperio dato patrimonio emancipaverat. quod ei cum Augustae nomine statim sublatum est.
他在夺得帝位后,曾分给女儿一份家产并免除了她的家父之权;这一家产连同“奥古斯塔”的称号立即被从她那里夺走了。
corpus eius a Severo uxori Manliae Scantillae ac filiae ad sepulturam est redditum et in proavi monumenta translatum miliario quinto Via Labicana.
他的遗体被塞维鲁还给其妻曼利亚·斯坎蒂拉和女儿以行安葬,并被移至拉比卡纳大道第五里程碑处的曾祖父墓地。
§9Obiecta sane sunt Iuliano haec: quod gulosus fuisset, quod aleator, quod armis gladiatoriis exercitus esset, eaque omnia senex fecerit, cum antea numquam adulescens his esset vitiis infamatus.
固然,以下这些事情被归罪于尤利安努斯:说他是个饕餮之徒、是个赌徒、曾用角斗士的武器进行训练,而且他是在老年时才做出这一切的,而在此之前,当他年轻时,从未因这些恶习而声名狼藉。
obiecta est etiam superbia, cum ille etiam in imperio fuisset humillimus, fuit autem contra humanissimus ad convivia, benignissimus ad subcriptiones, moderatissimus ad libertatem.
傲慢也成了他被指责的罪名,尽管他甚至在帝位上也是极其谦逊的;相反,他在宴会上极尽殷勤,在签署请愿书时极其慷慨,对臣民的言论自由也极其大度。
Vixit annis quinquaginta sex mensibus quattuor, imperavit mensibus duobus diebus quinque, reprehensum in eo praecipue, quod eos, quos regere auctoritate sua debuerat, regendae rei publicae sibi praesules ipse fecisset.
他活了五十六岁零四个月,统治了两个月零五天。 在他身上最受指责的是,那些本应由他用自己的权威去统治的人,他却亲自立他们为自己治理国家的导师。

词汇与语法注释

  1. 7quod cognomentum avi et proavi sibi Iulianus adsciverat — 'quod' 是中性单数关系代词,先行词为前句中尤利安努斯的提议“Adde et Severum”(即“塞维鲁”这一名字)。它与 'cognomentum'(副名)处于同格关系。
  2. 7ea quae ad speculum dicunt fieri — 'ea' 是 'fecit' 的直接宾语(宾格),而关系代词 'quae' 是被动不定式 'fieri' 的逻辑主语(宾格)。'dicunt'(人们说)作为非人称插入语使用。
  3. 8actum est denique ut Iuliano senatus auctoritate abrogaretur imperium — 'actum est ut' 是一个非人称表达,意为“最终达成了……的结果”或“采取措施使得……”。'Iuliano' 是夺格性质的与格(表示分离),修饰 'abrogaretur'(被剥夺)。
  4. 9reprehensum in eo praecipue, quod... — 此处使用了被动语态非人称表达 'reprehensum [est]'(或省略了主语 'id')。'quod' 引导的从句是一个名词性从句,具体说明了被指责的事实内容。

引用这一段

罗马皇帝群像, 迪迪乌斯·尤利安努斯传 §7-9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2331.phi009.humanitext-lat2:7-9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。