§4Ubi vero primum inluxit, senatum et equestrem ordinem in Palatium venientem admisit atque unumquemque, ut erat aetas, vel fratrem vel filium vel parentem adfatus blandissime est.
しかし、いよいよ夜が明けると、彼は宮殿にやって来る元老院議員や騎士身分を迎え入れ、一人一人に対して、その年齢に応じて、あるいは兄弟、あるいは息子、あるいは親として、きわめて愛想よく話しかけた。
sed populus in Rostris atque ante curiam ingentibus eum conviciis lacessebat, sperans deponi ab eo posse imperium quod milites dederant, lapidationem quoque fecere, descendens cum militibus et senatu in curiam diras imprecati sunt, rem divinam facienti ne litaret optarunt.
しかし、民衆はロストラや議事堂の前で激しい罵声をもって彼を挑発し、兵士たちが与えた帝位を彼から放棄させることができると期待していた。 彼らは石を投げつけさえした。 彼が兵士たちや元老院とともに議事堂へ下りていくときには、不吉な呪いを浴びせかけ、犠牲を捧げているときには神の好意を得られないようにと祈った。
lapides etiam in eum iecerunt, cum Iulianus manu eos semper placare cuperet, ingressus autem curiam, placide et prudenter verba fecit, egit gratias, quod esset adscitus, quod et ipse et uxor et filia eius Augustorum nomen acceperunt.
彼らはまた彼に石を投げつけたが、ユリアヌスは常に手で彼らをなだめようと望んでいた。 しかし議事堂に入ると、彼は穏やかかつ賢明に演説を行い、自分が迎え入れられたこと、また彼自身と妻と娘がアウグストゥス(およびアウグスタ)の名を受け取ったことに対して感謝を述べた。
patris patriae quoque nomen recepit, argenteam statuam respuit.
彼はまた「国父」の名を受け入れ、銀の像は拒絶した。
e senatu in Capitolium pergenti populus obstitit, sed ferro et vulneribus et pollicitationibus aureorum, quos digitis ostendebat ipse Iulianus ut fidem faceret, summotus atque depulsus est.
元老院からカピトリウムへと向かう彼に民衆が立ち塞がったが、剣と負傷、そして金貨(これをユリアヌス自身が信用させるために指で示していた)の約束によって、押しのけられ、退けられた。
inde ad circense spectaculum itum est.
そこからキルクスの観戦へと赴いた。
sed occupatis indifferenter omnium subselliis populus geminavit convicia in Iulianum; Pescennium Nigrum, qui iam imperare dicebatur, ad urbis praesidium vocavit.
しかし、すべての観客席が区別なく占拠される中、民衆はユリアヌスへの罵声を倍加させ、すでに皇帝を称していると噂されていたペスケンニウス・ニゲルを、都市の保護へと呼び求めた。
haec omnia Iulianus placide tulit totoque imperii sui tempore mitissimus fuit.
ユリアヌスはこれらすべてを穏やかに耐え、その治世の全期間を通じてきわめて温和であった。
populus autem in milites vehementissime invehebatur, qui ob pecuniam Pertinacem occidissent.
しかし、民衆は金のためにペルティナクスを殺害した兵士たちを激しく非難した。
multa igitur quae Commodus statuerat, Pertinax tulerat, ad conciliandum favorem populi restituit, de ipso Pertinace neque male neque bene quicquam egit, quod gravissimum plurimis visum est.
そのため、コッモドゥスが定め、ペルティナクスが廃止していた多くのことを、民衆の支持を得るために復活させた。 ペルティナクス自身については、悪くも良くも何一つ行わなかったが、これが多くの人々にとってきわめて不快に思われた。
constitit autem propter metum militum de honore Pertinacis tacitum esse.
もっとも、兵士たちへの恐れから、ペルティナクスの名誉に関しては沈黙が守られたのだということは、誰もが認めるところであった。
§5Et Iulianus quidem neque Britannicos exercitus neque Illyricos timebat, Nigrum vero misso primipilario occidi praeceperat, timens praecipue Syriacos exercitus, ergo Pescennius Niger in Syria, Septimius Severus in Illyrico cum exercitibus quibus praesidebant a Iuliano descivere.
そしてユリアヌスは、ブリタニアの軍隊もイリュリクムの軍隊も恐れてはいなかったが、シリアの軍隊を特に恐れていたため、首級百人隊長を派遣してニゲルを殺害するよう命じていた。 したがって、シリアのペスケンニウス・ニゲルと、イリュリクムのセプティミウス・セウェルスは、それぞれ指揮していた軍隊とともにユリアヌスに反旗を翻した。
sed cum ei nuntiatum esset Severum descivisse, quem suspectum non habuerat, perturbatus est et ad senatum venit impetravitque ut hostis Severus renuntiaretur;
しかし、疑いを抱いていなかったセウェルスが反乱を起こしたとの報せを受け取ると、彼は動揺し、元老院に来て、セウェルスを国家の敵と宣言することを承認させた。
militibus etiam qui Severum secuti fuerant dies praestitutus, ultra quam, si cum Severo fuissent, hostium numero haberentur.
また、セウェルスに従っていた兵士たちに対しても期限が定められ、それを過ぎてなおセウェルスのもとにとどまるならば、敵とみなされることになった。
missi sunt praeterea legati a senatu consulares ad milites, qui suaderent ut Severus repudiaretur, et is esset imperator quem senatus elegerat, inter ceteros legatus est Vespronius Candidus, vetus consularis, olim militibus invisus ob durum et sordidum imperium.
さらに、元老院から執政官経験者の使節たちが兵士たちのもとへ派遣され、セウェルスを拒絶し、元老院が選んだ者を皇帝とするよう説得することになった。 他の者たちの中に交じって、かつてその厳酷で吝嗇な指揮ぶりのために兵士たちから憎まれていた、高齢の執政官経験者ウェスプロニウス・カンディドゥスが使節となった。
missus est successor Severo Valerius Catullinus, quasi posset ei succedi, qui militem iam sibi tenebat, missus praeterea Aquilius centurio, notus caedibus senatoriis, qui Severum occideret.
セウェルスの後任としてウァレリウス・カトゥッリヌスが派遣されたが、これは、すでに兵士たちを自分の手中にと留めている者の後任に就くことができるかのような話であった。 さらに、元老院議員たちの暗殺で知られる百人隊長アキリウスが、セウェルスを殺害するために派遣された。
ipse autem Iulianus praetorianos in campum deduci iubet, muniri turres, sed milites desides et urbana luxuria dissolutos invitissimos ad exercitium militare produxit, ita ut vicarios operis, quod unicuique praescribebatur, mercede conducerent.
一方、ユリアヌス自身は近衛兵たちを練兵場へ引き出すよう命じ、塔を補強させたが、怠惰で都市の贅沢にふやけた兵士たちを軍事訓練へ引き出すのはきわめて困難であり、彼らはそれぞれに課された作業の身代わりを金で雇うほどであった。
§6Et Severus quidem ad urbem infesto agmine veniebat, sed Didius Iulianus nihil cum exercitu praetoriano proficiebat, quem cotidie populus et magis oderat et ridebat.
そしてセウェルスは敵対的な軍列を整えて首都へと向かって進軍していたが、ディディウス・ユリアヌスは近衛軍を率いても何の進展も得られず、この軍を民衆は日に日にいっそう憎み、また嘲笑していた。
et Iulianus sperans Laetum fautorem Severi, cum per eum Commodi manus evasisset ingratus tanto beneficio iussit eum occidi, iussit etiam Marciam una interfici.
またユリアヌスは、ラエトゥスがセウェルスの支持者であると疑い、かつて彼のおかげでコッモドゥスの手から逃れたことがあったにもかかわらず、その大きな恩義を無視して彼を殺害するよう命じ、またマルキアをも同時に殺害するよう命じた。
Sed dum haec egit Iulianus, Severus classem Ravennatem occupat, legati senatus, qui Iuliano promiserant operam suam, ad Severum transierunt.
しかし、ユリアヌスがこれらのことを行っている間に、セウェルスはラウェンナの艦隊を占領し、ユリアヌスに協力を約束していた元老院の使節たちは、セウェルスの側へと寝返った。
Tullius Crispinus, praefectus praetorio, contra Severum missus ut classem produceret, repulsus Romam rediit.
近衛隊長トゥッリウス・クリスピヌスは、艦隊を動かすためにセウェルスに対抗して派遣されたが、撃退されてローマへと戻った。
haec cum Iulianus videret, senatum rogavit ut virgines Vestales et ceteri sacerdotes cum senatu obviam exercitui Severi prodirent et praetentis infulis rogarent, inanem rem contra barbaros milites parans.
ユリアヌスはこれらことを見て、ウェスタの処女やその他の神官たちが元老院とともにセウェルスの軍隊を迎えに出て、インフラを前に掲げて哀願するようにと元老院に求めたが、これは野蛮な兵士たちに対して全く無駄な備えであった。
haec tamen agenti Iuliano Plautius Quintilius consularis augur contradixit, adserens non debere imperare eum qui armis adversario non posset resistere, cui multi senatores consenserunt, quare iratus Didius milites e castris petiit, qui senatum ad obsequium cogerent aut obtruncarent.
しかし、ユリアヌスがこのような行動をとっているとき、執政官経験者で鳥占官のプラウティウス・クィンティリウスが異議を唱え、武器をもって敵対者に抵抗できない者は支配すべきではないと主張した。 これに多くの元老院議員が同意した。 そのため激怒したディディウスは、元老院を従わせるか、さもなくば虐殺するために、陣営から兵士たちを呼び寄せようとした。
sed id consilium displicuit, neque enim decebat, ut, cum senatus hostem Severum Iuliani causa iudicasset, eundem Iulianum pateretur infestum.
だが、この計画は不評を買った。 というのも、元老院がユリアヌスのためにセウェルスを敵と判定したのに、その同じユリアヌスから敵対されるのを容認することは道理に合わなかったからである。
quare meliore consilio ad senatum venit petiitque, ut fieret senatus consultum de participatione imperii, quod statim factum est.
そのため、彼はより良い考えに従って元老院に来て、帝位の共同統治に関する元老院決議を行うよう求めた。 そしてそれはすぐに決定された。