§1Didio Iuliano, qui post Pertinacem imperium adeptus est, proavus fuit Salvius Iulianus, bis consul, praefectus urbi et iuris consultus, quod magis eum nobilem fecit, mater Clara Aemilia, pater Petronius Didius Severus, fratres Didius Proculus et Nummius Albinus, avunculus Salvius Iulianus, avus paternus Insubris Mediolanensis, maternus ex Hadrumetina colonia.
关于在佩尔蒂纳克斯之后获得帝位的迪迪乌斯·尤利安努斯,其曾祖父是曾任两次执政官、城市长官及法学家的萨尔维乌斯·尤利安努斯(这一最后的身份使他更为闻名),母亲是克拉拉·埃米莉娅,父亲是佩特罗尼乌斯·迪迪乌斯·塞维鲁,兄弟是迪迪乌斯·普罗库鲁斯和努米乌斯·阿尔比努斯,舅父是萨尔维乌斯·尤利安努斯,祖父是梅迪奥拉努姆的因苏布雷人,外祖父来自哈德鲁梅图姆殖民地。
Educatus est apud Domitiam Lucillam, matrem Marci imperatoris.
他在皇帝马可·奥勒留的母亲多米蒂娅·卢基拉的府邸受教育。
inter viginti viros lectus est suffragio matris Marci, quaestor ante annum quam legitima aetas sinebat designatus est.
经马可母亲的推荐,他被选为二十人团成员之一,并在法定年龄前一年被任命为财务官。
aedilitatem suffragio Marci consecutus est.
经马可的推荐,他获得了市政官之职。
praetor eiusdem suffragio fuit.
同样经其推荐,他担任了裁判官。
post praeturam legioni praefuit in Germania vicensimae secundae Primigeniae.
裁判官任期结束后,他在德意志指挥了第二十二“初生”军团。
inde Belgicam sancte ac diu rexit, ibi Chaucis, Germaniae populis qui Albim fluvium adcolebant, erumpentibus restitit tumultuariis auxiliis provincialium, ob quae consulatum meruit testimonio imperatoris.
此后,他虔敬且长期地治理了比利时属州;在那里,当居住在易北河畔的德意志部落卡乌基人入侵时,他用属州居民临时组建的辅助军抵抗了他们,并因这些功绩,凭借皇帝的推荐信获得了执政官职位。
Chattos etiam debellavit, inde Dalmatiam regendam accepit eamque a confinibus hostibus vindicavit, post Germaniam
他还彻底击败了哈提人,随后接管了达尔马提亚的治理权,并使其免受邻近敌人的侵害;此后,他治理了下德意志,此后在意大利获得了粮食供给主管的职位。
§2inferiorem rexit, post hoc curam alimentorum in Italiam meruit, tunc factus est reus per quendam Severum Clarissimum militem coniurationis cum Salvio contra Commodum, sed a Commodo, quia multos iam senatores occiderat et quidem nobiles ac potentes in causis maiestatis, ne tristius gravaretur, Didius liberatus est accusatore damnato, absolutus iterum ad regendam provinciam missus est.
当时,他被一个名叫塞维鲁的著名士兵指控与萨尔维乌斯一同密谋反对康茂德;但由于康茂德已经在叛国罪审判中处死了许多元老院议员,而且是高贵且有权势的议员,为了不让自己背负更沉重的怨恨,迪迪乌斯因原告被判刑而被释放。 获释后,他再次被派往治理属州。
Bithyniam deinde rexit, sed non ea fama qua ceteras.
随后他治理了比提尼亚,但名声不如在其他属州。
Fuit consul cum Pertinace et in proconsulatu Africae eidem successit et semper ab eo collega est et successor appellatus, maxime eo die cum filiam suam Iulianus despondens adfini suo ad Pertinacem venisset idque intimasset, dixit:
que debita reverentia, quia collega et successor meus est.
他与佩尔蒂纳克斯共同担任执政官,并在阿非利加的资深执政官任期内继承了其职位,且一直被其称为同僚和后继者,尤其是在这一天,当尤利安努斯将女儿许配给其姻亲而前往佩尔蒂纳克斯处并告知此事时,[佩尔蒂纳克斯]说道: “[应当给予]应有的敬意,因为他是我的同僚和后继者。
statim enim mors Pertinacis secuta est.
” 因为紧接着佩尔蒂纳克斯就遇刺身亡了。
quo interfecto eum Sulpicianus imperator in castris appellari vellet, et Iulianus cum genero ad senatum venisset, quem indictum acceperat, cumque clausas valvas invenisset atque illic duos tribunos repperisset, Publium Florianum et Vectium Aprum, coeperunt cohortari tribuni, ut locum arriperet.
当其被杀时,苏尔皮基亚努斯希望在军营中被宣布为皇帝,而尤利安努斯与女婿一同来到了他听说已被召集的元老院。 当他发现大门紧闭,并在那里遇到了两名护民官普布利乌斯·弗洛里亚努斯和韦克蒂乌斯·阿佩尔时,护民官们开始怂恿他夺取帝位。
quibus cum diceret iam alium imperatorem appellatum, retinentes eum ad praetoria castra duxerunt, sed posteaquam in castra ventum est, cum Sulpiciano praefecto urbi, socero Pertinacis, contionante sibique imperium vindicante Iulianum e muro ingentia pollicentem nullus admitteret, primum Iulianus monuit praetorianos, ne eum facerent imperatorem, qui Pertinacem vindicaret; deinde scripsit in tabulis se Commodi memoriam restituturum.
当他向他们表示已有另一人被宣布为皇帝时,他们挽留并带他去了近卫军军营。 但进入军营后,由于城市长官、佩尔蒂纳克斯的岳父苏尔皮基亚努斯正在演讲并要求帝位,而尤利安努斯在城墙上许诺巨额报偿,却无人接纳他,于是尤利安努斯首先警告近卫军,不要立一个会为佩尔蒂纳克斯复仇的人为帝;接着他在书板上写道,自己将恢复康茂德的名誉。
atque ita est admissus et imperator appellatus, rogantibus praetorianis ne Sulpiciano aliquid noceret, quod imperator esse voluisset.
就这样,他被接纳并被宣布为皇帝,近卫军请求他不要因为苏尔皮基亚努斯曾想当皇帝而对其进行任何伤害。
§3Tunc Iulianus Flavium Genialem et Tullium Crispinum suffragio praetorianorum praefectos praetorii fecit stipatusque est caterva imperatoria per Maurentium, qui et ante Sulpiciano coniunxerat.
随后,尤利安努斯根据近卫军的提议,任命弗拉维乌斯·杰尼亚利斯和图利乌斯·克里斯皮努斯为近卫军长官,并在马乌伦蒂乌斯的护卫下,由皇帝的侍从们簇拥着,此人先前也曾与苏尔皮基亚努斯联合。
sane cum vicena quina milia militibus promisisset, tricena dedit.
事实上,尽管他曾向士兵们许诺每人两万五千塞斯特尔提乌斯,但他实际给出了三万。
dein habita contione militari vespera in senatum venit totumque se senatui permisit factoque senatus consulto imperator est appellatus, et tribuniciam potestatem ius proconsulare in patricias familias relatus emeruit.
随后,在举行了军事集会后,他在傍晚进入元老院,将自己完全托付给元老院。 在通过元老院决议后,他被宣布为皇帝,并获得了护民官职权、资深执政官权力,并被列入贵族家族。
uxor etiam Manlia Scantilla et filia eius Didia Clara Augustae sunt appellatae.
他的妻子曼莉娅·斯坎蒂拉和女儿迪迪娅·克拉拉也被宣布为“奥古斯塔”。
inde se ad Palatium recepit, uxore ac filia illuc vocatis trepidis invitisque transeuntibus, quasi iam imminens exitium praesagirent.
随后,他退回宫殿,他的妻子和女儿被召唤到那里,她们在战战兢兢和不情愿中迁入,仿佛已经预感到即将到来的毁灭。
praefectum urbi Cornelium Repentinum, generum suum, fecit in locum Sulpiciani.
他任命自己的女婿科尔内利乌斯·雷彭蒂努斯为城市长官,接替苏尔皮基亚努斯。
Erat interea in odio populi Didius Iulianus ob hoc, quod creditum fuerat emendationem temporum Commodi Pertinacis auctoritate reparandam, habebaturque ita, quasi Iuliani consilio esset interemptus.
与此同时,民众对迪迪乌斯·尤利安努斯怀有怨恨,因为人们曾相信,康茂德时代的整顿将在佩尔蒂纳克斯的权威下得以重建,而尤利安努斯则被认为仿佛是因其阴谋而杀害了佩尔蒂纳克斯。
et iam hi primum qui Iulianum odisse coeperant disseminarunt prima statim die Pertinacis cena despecta luxuriosum parasse convivium ostreis et altilibus et piscibus adornatum.
那些最先开始憎恨尤利安努斯的人甚至散布谣言,称他在第一天就蔑视佩尔蒂纳克斯的晚餐,准备了装点有牡蛎、肥育鸟类和鱼类的奢侈宴席。
quod falsum fuisse constat.
但这已被证实是虚假的。
nam Iulianus tantae parsimoniae fuisse perhibetur, ut per triduum porcellum, per triduum leporem divideret, si quis ei forte misisset, saepe autem nulla exsistente religione holeribus leguminibusque contentus sine carne cenaverit.
因为据说尤利安努斯极其节俭,以至于如果有人偶然送他一只乳猪或野兔,他会将其分作三天食用;而且常常在没有任何宗教斋戒的情况下,仅以蔬菜和豆类为食满足,不吃肉类。
deinde neque cenavit priusquam sepultus esset Pertinax, et tristissimus cibum ob eius necem sumpsit et primam noctem vigiliis continuavit, de tanta necessitate sollicitus.
此外,在佩尔蒂纳克斯安葬之前,他没有吃晚餐,并因其遇难而极度悲伤地进食,且在第一夜彻夜不眠,为如此巨大的危机而忧虑。