§3Adoptatus autem Helius Verus ab Hadriano eo tempore quo iam, ut superius diximus, parum vigebat et de successore necessario cogitabat, statimque praetor factus et Pannoniis dux ac rector impositus, mox consul creatus et, quia erat deputatus imperio, iterum consul designatus est.
埃利乌斯·维鲁斯被哈德良收养之时,正如我们上面所说,皇帝已经体弱多病,且不得不考虑继承人的问题。 他立即被任命为裁判官,并被委任为潘诺尼亚的统帅和总督,不久又被选为执政官,由于他已被指定继承帝位,于是再次被提名为执政官。
datum etiam populo congiarium causa eius adoptionis conlatumque militibus sestertium ter milies, circenses editi, neque quicquam praetermissum quod posset laetitiam publicam frequentare.
为了这次收养,还向民众发放了赏金,向士兵分发了三亿塞斯特尔提乌斯,举办了马戏场竞技,凡是能增加公众欢乐的事,无一遗漏。
tantumque apud Hadrianum principem valuit ut praeter adoptionis adfectum, quo ei videbatur adiunctus, solus omnia, quae cuperet, etiam per litteras impetraret.
他在哈德良皇帝面前非常有影响力,以至于除了他似乎因养子之情而与之建立的亲密关系外,他仅凭书信便能独自动用其影响力得到他所渴望的一切。
nec provinciae quidem, cui praepositus erat, defuit; nam bene gestis rebus vel potius feliciter etiamsi non summi, medii tamen obtinuit ducis famam.
他对他所治理的属州也并非毫无建树;因为由于他事务处理得当,或者应该说是幸运,他虽然没有获得顶级统帅的声望,但仍然获得了中等统帅的声望。
Hic tamen valetudinis adeo miserae fuit ut Hadrianum statim adoptionis paenituerit potueritque eum amovere a familia imperatoria, cum saepe de aliis cogitaret, si forte vixisset.
然而,他的健康状况如此悲惨,以至于哈德良立即对收养感到后悔,并且,如果他碰巧能活下来,哈德良本可以将他从皇帝家族中除名,因为哈德良经常考虑其他人。
fertur denique ab iis qui Hadriani vitam diligentius in litteras rettulerunt Hadrianum Veri scisse genituram et eum, quem non multum ad rem publicam regendam probarat, ob hoc tantum adoptasse ut suae satisfaceret voluptati et, ut quidam dicunt, iuri iurando, quod intercessisse inter ipsum ac Verum secretis condicionibus ferebatur.
最后,根据那些较为详细地记录了哈德良生平的人的说法,据说哈德良知道维鲁斯的星盘,而他之所以收养这个他认为不太适合治理国家的人,仅仅是为了满足自己的私欲,并且正如某些人所说,是为了履行据说在秘密协议下他与维鲁斯之间达成的誓言。
fuisse enim Hadrianum peritum matheseos Marius Maximus usque adeo demonstrat ut eum dicat cuncta de se scisse, sic ut omnium dierum usque ad
因为马略·马克西穆斯极力证明哈德良精通占星术,以至于说他了解关于自己的一切,甚至将自己生前每一天直到临终之时的未来行为都预先写了下来。
§4horam mortis futuros actus ante perscripserit. satis praeterea constat eum de Vero saepe dixisse:
Ostendent terris hunc tantum fata neque ultra esse sinent.
此外,十分确定的是,他经常对维鲁斯说: “命运将仅向世间展示此人,而不容他存活更久。
quos versus cum aliquando in hortulo spatians cantitaret atque adesset unus ex litteratis, quorum Hadrianus speciosa societate gaudebat, velletque addere
nimium vobis Romana propago visa potens, superi, propria haec si dona fuissent,
Hadrianus dixisse fertur
hos versus vita non capit Veri,
illud addens:
Manibus date lilia plenis; purpureos spargam flores animamque nepotis his saltem accumulem donis et fungar inani munere,
cum quidem etiam illud dicitur cum risione dixisse:
Ego mihi divum adoptavi non filium.
” 有一次,当他在小花园里散步并低吟这些诗句时,在座的一位文人(哈德良乐于与这些文人结下高雅的友谊)想要加上: “神明啊,如果这些恩赐能够持久,罗马的子孙在你们看来就显得过于强大了,” 据说哈德良回答道: “这些诗句并不符合维鲁斯的生平。 ” 他接着补充道: “请用满手献上百合花;让我撒下紫色的花朵,至少用这些礼物来祭奠我子嗣的灵魂,并尽这虚无的礼数,” 事实上,据说他还带着嘲讽说: “我为自己收养了一位神明,而不是一个儿子。
hunc tamen cum consolaretur unus de litteratis qui aderat ac diceret:
Quid 3? si non recte constellatio eius collecta est quem credimus esse victurum?
Hadrianus dixisse fertur:
Facile ista dicis tu, qui patrimonii tui non rei publicae quaeris heredem.
” 然而,当在座的一位文人试图安慰他并说: “怎么? 如果我们相信那个将要活下去的人,他的星位没有被正确测算出来,又该如何呢? ” 据说哈德良说: “你倒说得轻巧,你是在为你自己的财产寻找继承人,而不是在为国家寻找继承人。
unde apparet eum habuisse in animo alium deligere atque hunc ultimo vitae suae tempore a re publica summovere.
” 由此可见,他有意选择他人,并在他生命的最后阶段将此人从国家中排除。
sed eius consiliis iuvit eventus, nam cum de provincia Helius redisset atque orationem pulcherrimam, quae hodieque legitur, sive per se seu per scriniorum aut dicendi magistros parasset, qua kalendis Ianuariis Hadriano patri gratias ageret, accepta potione, qua se aestimaret iuvari, kalendis ipsis Ianuariis periit.
但事情的发展顺应了皇帝的意图,因为当埃利乌斯从属州回来,并准备了一篇极为优美的演说辞(时至今日仍可读到),这篇演说辞或是他自己准备的,或是通过官房或修辞教师准备的,用于在一月一日向父亲哈德良表示感谢。 在服下了一剂他认为能有所帮助的药水之后,他恰在一月一日当天去世了。
iussusque ab Hadriano, quia vota interveniebant, non lugeri.
哈德良下令不得为他哀悼,因为新年的祈愿活动正在进行。