Humanitext Reader

罗马皇帝群像 · 埃利乌斯传 §5-7

埃利乌斯·维鲁斯的私生活与随后的收养

第 3 段,共 3 段 · 拉丁语

内容简介

叙述了埃利乌斯·维鲁斯奢华的私生活和独特嗜好的各种逸事,随后交代了他的去世、哈德良此后收养安敦尼·庇护的经过,以及作者撰写这些传记的宗旨。

§5Fuit hic vitae laetissimae, eruditus in litteris, Hadriano, ut malevoli loquuntur, acceptior forma quam moribus, in aula diu non fuit, in vita privata etsi minus probabilis, minus tamen reprehendendus ac memor familiae suae, comptus, decorus, pulchritudinis regiae, oris venerandi, eloquentiae celsioris, versu facilis, in re publica etiam non inutilis, huius voluptates ab iis qui vitam eius scripserunt multae feruntur, et quidem non infames sed aliquatenus diffluentes.
他过着极为快乐的生活,精通文学,正如那些心怀怨恨的人所说,由于他的美貌,他比由于他的品德更受哈德良的青睐。 他并未在宫廷中待太久。 在私生活中,虽然他不太受人赞许,但也不那么容易受到指责,并且顾及自己的家族。 他举止优雅,端庄,具有皇室般的美丽,面容令人敬畏,雄辩高雅,擅长作诗,在国家事务中也非无用之人。 撰写他生平的人说他的享乐极多,虽非声名狼藉,但也在一定程度上流于放纵。
nam tetrapharmacum, seu potius pentapharmacum, quo postea semper Hadrianus est usus, ipse dicitur repperisse, hoc est sumen phasianum pavonem pernam crustulatam et aprunam.
因为据说他自己发明了后来哈德良一直使用的“四合剂”(或更确切地说是“五合剂”)料理,也就是野鸡的乳房、孔雀、酥皮火腿和野猪肉。
de quo genere cibi aliter refert Marius Maximus, non pentapharmacum sed tetrapharmacum appellans, ut et nos ipsi in eius vita persecuti sumus, fertur etiam aliud genus voluptatis, quod Verus invenerat.
关于这种食物,马略·马克西穆斯有不同的记载,称其为“四合剂”而非“五合剂”,正如我们自己在他的传记中所追踪的那样。 此外,还传闻有维鲁斯发明的另一种享乐方式。
nam lectum eminentibus quattuor anacliteriis fecerat minuto reticulo undique inclusum eumque foliis rosae, quibus demptum esset album, replebat iacensque cum concubinis velamine de liliis facto se tegebat unctus odoribus Persicis.
因为他曾制作了一张带有四个突出靠背的床,四周用细网罩住,并用去掉了白色部分的玫瑰花瓣填满,他与妾侍躺在上面,身上盖着百合制成的面纱,并涂抹着波斯的香油。
iam illa frequentantur a nonnullis quod et accubitationes ac mensas de rosis ac liliis fecerit et quidem purgatis, quae etsi non decora, non tamen ad perniciem publicam prompta sunt.
如今,有些人还经常谈到,他甚至用玫瑰和百合(而且是清理干净的)制作卧榻和餐桌,这些虽然不够体面,但还不至于导致国家的毁灭。
atque idem Apicii Caelii relata, idem Ovidii libros Amorum in lecto semper habuisse, idem Martialem, epigrammaticum poetam, Vergilium suum dixisse, iam illa leviora quod cursoribus suis exemplo Cupidinum alas frequenter adposuit eosque ventorum nominibus saepe vocitavit, Boream alium, alium Notum et item Aquilonem aut Circium ceterisque nominibus appellans et indefesse atque inhumaniter faciens cursitare.
同样据说,此人总是在床上放着采里乌斯·阿皮基乌斯的著作和奥维德的《爱经》,而且此人称写讽刺诗的诗人马提亚尔为“自己的维吉尔”。 此外,还有一些较轻微的琐事:他经常模仿丘比特的样子给他的信差们安上翅膀,并常常用风的名字称呼他们,称其中一人为北风,另一人为南风,同样还有东北风或西北风,并且不疲倦且不人道地让他们奔跑。
idem uxori conquerenti de extraneis voluptatibus dixisse fertur: Patere me per alias exercere cupiditates meas; uxor enim dignitatis nomen est, non voluptatis.
据说,此人曾对抱怨他在外寻欢作乐的妻子说: “容许我通过其他人来满足我的欲望吧;因为妻子是尊严的代名词,而不是享乐的代名词。
Eius est filius Antoninus Verus, qui adoptatus est a Marco, vel certe cum Marco, et cum eodem aequale gessit imperium, nam ipsi sunt qui primi duo Augusti appellati sunt, et quorum fastis consularibus sic nomina praescribuntur ut dicantur non duo Antonini sed duo Augusti.
” 他的儿子是安敦尼·维鲁斯,他被马可收养,或者确实是与马可一起被收养,并与马可共同行使平等的帝权。 因为正是他们首先被称为“两位奥古斯都”,而且在执政官名录中,他们的名字被如此书写,以至于被称为“两位奥古斯都”而非“两位安敦尼”。
tantumque huius rei et novitas et dignitas valuit ut fasti consulares nonnulli ab his sumerent ordinem consulum.
这一事件的新颖与尊严是如此巨大,以至于一些执政官名录甚至从他们开始起算执政官的顺序。
§6Pro eius adoptione infinitam pecuniam populo et militibus Hadrianus dedit, sed cum eum videret homo paulo argutior miserrimae valetudinis, ita ut scutum solidius iactare non posset, dixisse fertur: Ter milies perdidimus, quod exercitui populoque dependimus; si quidem satis in caducum parietem incubuimus et qui non ipsam rem publicam, sed nos ipsos sustentare vix possit.
为了他的收养,哈德良向民众和士兵发放了无数金钱。 但当哈德良(他是一个相当敏锐的人)看到他身体极度虚弱,以至于无法投掷较为沉重的盾牌时,据说他说过: “我们白白浪费了分发给军队和民众的三亿塞斯特尔提乌斯;因为我们确实靠在了一堵即将倒塌的墙上,它几乎无法支撑我们自身,更不用说国家本身了。
et haec quidem Hadrianus cum praefecto suo locutus est.
” 而哈德良确实与他的长官谈过这些话。
quae cum prodidisset praefectus, ac per hoc Helius Caesar in dies magis magisque sollicitudine, utpote desperati hominis, adgravaretur, praefecto suo Hadrianus, qui rem prodiderat, successorem dedit, volens videri quod verba tristia temperasset.
当长官泄露了这些话,并因此使埃利乌斯·凯萨日益因焦虑(如同一个绝望之人)而忧心忡忡时,哈德良给这位泄露秘密的长官指派了继任者,意图让人觉得他缓和了那些悲伤的言辞。
sed nihil profuit; nam, ut diximus, Lucius Ceionius Commodus Verus Helius Caesar (nam his omnibus nominibus appellatus est) periit sepultusque est imperatorio funere, neque quicquam de regia ni mortis habuit dignitatem, doluit ergo illius mortem ut bonus pater, non ut bonus princeps, nam cum amici solliciti quaererent, qui adoptari posset, Hadrianus dixisse fertur iis: Etiam vivente adhuc Vero decreveram.
但这并无济于事;因为,正如我们所说,卢修斯·凯奥尼乌斯·科莫杜斯·维鲁斯·埃利乌斯·凯萨(因为他被称呼所有这些名字)去世了,并以皇帝之礼安葬,而他除了死时的尊严外,没有任何皇家威严。 因此,哈德良像一位慈父一样为他的死感到悲伤,而不是像一位英明的君主,因为当焦虑的朋友们询问可以收养谁时,据说哈德良对他们说: “即使在维鲁斯还活着的时候,我已经决定了。
ex quo ostendit aut iudicium suum aut scientiam futurorum.
” 由此他展示了他的判断力或对未来的预知。
post hunc denique Hadrianus diu anceps quid faceret, Antoninum adoptavit Pium cognomine appellatum, cui condicionem addidit, ut ipse sibi Marcum et Verum Antoninus adoptaret filiamque suam Vero, non Marco daret, nec diutius vixit gravatus languore ac diverso genere morborum, saepe dicens sanum principem mori debere non debilem.
在此之后,哈德良长期犹豫不决该怎么做,最终收养了被称为“虔敬者”的安敦尼,并向他提出了一个条件,即安敦尼自己必须收养马可和维鲁斯,并把自己的女儿嫁给维鲁斯,而不是马可。 哈德良自己也没有活太久,他被虚弱和各种疾病折磨着,经常说一个健康的君主应当死去,而不是一个衰弱的君主。
§7Statuas sane Helio Vero per totum orbem colossas poni iussit, templa etiam in nonnullis urbibus fieri, denique illius merito filium eius Verum, nepotem utpote suum, qui pereunte Helio in familia ipsius Hadriani remanserat, adoptandum Antonino Pio cum Marco, ut iam diximus, dedit, saepe dicens: Habeat res publica quodcumque de Vero, quod quidem contrarium iis quae de adoptionis paenitentia per auctores plurimos intimata sunt, cum Verus posterior nihil dignum praeter clementiam in moribus habuerit, quod imperatoriae familiae lumen adferret.
他确实下令在全世界为埃利乌斯·维鲁斯建立巨像,并在一些城市中建造神殿。 最后,为了他的功绩,他将维鲁斯的儿子(正如我们所说,当埃利乌斯去世时,他作为哈德良自己的孙辈留在了哈德良家)交给安敦尼·庇护,与马可一起收养,并经常说: “让国家拥有从维鲁斯身上能得到的任何东西吧。 ” 这确实与许多作者所透露的关于哈德良对收养感到后悔的事相反,因为后来的维鲁斯在他的性格中,除了宽容之外,没有任何值得为皇帝家族带来光彩的地方。
Haec sunt quae de Vero Caesare mandanda litteris fuerunt, de quo idcirco non tacui, quia mihi propositum fuit omnes, qui post Caesarem dictatorem, hoc est divum Iulium, vel Caesares vel Augusti vel principes appellati sunt, quique in adoptationem venerunt, vel imperatorum filii aut parentes Caesarum nomine consecrati sunt, singulis libris exponere, meae satisfaciens conscientiae, etiamsi multis nulla sit necessitas talia requirendi.
这些就是关于维鲁斯·凯萨应当记录在书中的事情。 我之所以没有对他保持沉默,是因为我的宗旨是,在单卷中阐述在独裁官凯萨(即神圣的朱利乌斯)之后所有被称为凯萨、奥古斯都或普林凯普斯的人,以及那些被收养的人,或者作为皇帝的儿子或凯萨的父亲被授予凯萨之名神圣化的人,这满足了我自己的良心,即使对许多人来说,没有必要探求这些事情。

词汇与语法注释

  1. 5.1vitae laetissimae — 用作描写的属格,用以表征他的性格和生活方式。
  2. 5.9idem Apicii Caelii relata... habuisse — 延续了前文表示传闻(如 fertur 等)的间接引语框架,其中主格代词 idem 作为不定式 habuisse 的逻辑主语,属于带有不定式的结构的一种变化。
  3. 6.3quod exercitui populoque dependimus — quod 从句在此作为解释性或同位语名词从句,具体说明 perdidimus 所表达的损失的具体内容。
  4. 6.5utpote desperati hominis — 带有 utpote 的属格 desperati hominis 修饰其前的名词 sollicitudine,表示“如同绝望之人那样的焦虑”,或者指代维鲁斯自身处于无可挽回的绝望境地。
  5. 7.2adoptandum Antonino Pio... dedit — 动形容词(将来被动分词)adoptandum 与及物动词 dedit 连用表示目的(“交给……去收养”),而 Antonino Pio 是该动形容词的施事与格。

引用这一段

罗马皇帝群像, 埃利乌斯传 §5-7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2331.phi002.humanitext-lat2:5-7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。